§30.29.1iam Hadrumetum pervenerat Hannibal, unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium, magnis itineribus Zamam contendit.
すでにハンニバルはアドゥルメトゥムに到着していた。 そこから、船旅の揺れから兵を回復させるために数日を費やしたが、カルタゴの周辺全体が武力で占拠されつつあると伝える怯えた使者たちに呼び起こされ、強行軍でザマへと急いだ。
§30.29.2Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest.
ザマはカルタゴから5日間の旅程の距離にある。
inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribunos militum iussosque omisso metu visere omnia per castra, qua vellent, circumduci iussit;
そこからあらかじめ派遣された偵察兵たちが、ローマの番兵に捕らえられてスキピオの元へと連れて行かれたとき、スキピオは彼らを軍事トリブヌスたちに引き渡し、恐れることなく陣営内のすべてを望むままに見学させ、案内して回るように命じた。
§30.29.3percunctatusque, satin’ per commodum omnia explorassent, datis, qui prosequerentur, retro ad Hannibalem dimisit.
そして、彼らが十分都合よくすべてを調査できたかどうかを尋ねた後、護送する者たちをつけて、ハンニバルの元へ送り返した。
§30.29.4Hannibal nihil quidem eorum, quae nuntiabantur — nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant —, laeto animo audivit, maxime hostis fiducia audaciaque, non de nihilo profecto concepta, perculsus est.
ハンニバルは、報告された事柄――というのも、まさにその日、マシニッサが歩兵6千、騎兵4千を伴って到着したことも伝えていたからだが――を、どれも喜ばしい気持ちで聞くことはなかったが、何よりも、確かに理由なしに抱かれたのではない敵の自信と大胆さに衝撃を受けた。
§30.29.5itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu sua turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen, si integer quam si victus peteret pacem, aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit, ut conloquendi secum potestatem faceret.
それゆえ、彼自身が戦争の原因であり、彼の到来によって、取り決められた休戦協定も条約への希望もかき乱してしまっていたものの、もし敗北した状態よりも無傷の状態で和平を求めるならば、より公平な条件を獲得できると考え、自分と会談する機会を設けてくれるよう、スキピオに使者を送った。
§30.29.6id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo.
彼がこれを自発的に行ったのか、それとも公の決定によって行ったのか、私はどちらとも断定する理由を持たない。
§30.29.7Valerius Antias primo proelio victum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem venisse.
ウァレリウス・アンティアスは、彼が最初の戦闘でスキピオに敗れ、その戦闘で1万2千の武装兵が戦死し、1700人が捕虜となった後、彼自身が使節として他の10人の使節とともにスキピオの陣営に赴いたと伝えている。
§30.29.8ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composite duces castra protulerunt, ut coire ex propinquo possent.
しかし、スキピオが会談を拒まなかったため、両将軍は合意に基づいて、互いに近づいて会うことができるように陣営を前進させた。
§30.29.9Scipio haud procul Naraggara urbe, cum ad cetera loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat, consedit.
スキピオはナラッガラの町から遠くない場所に陣を敷いた。 そこは他の点でも好都合な場所であっただけでなく、水汲み場が武器の射程距離内にあったからである。
§30.29.10Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui, nisi quod longinquae aquationis erat, cepit.
ハンニバルはそこから4マイル離れた丘を占拠した。 それは、水汲み場が遠いということ以外は、他の点では安全で好都合な場所であった。
ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus.
そこで、陰謀の恐れがないように、双方から見渡せる中間地点が選ばれた。