§30.21.1Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos adlatum est.
同じ頃、マゴとハンニバルの両名が出発したという知らせがローマにもたらされた。
cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam, et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur, §30.21.2et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res.
この二重の喜びの祝意を減じたのは、元老院から命令が下されていたにもかかわらず、指揮官たちが彼らを引き留めるにあたって気概も戦力も欠いていたように思われたことと、戦争の全重圧がただ一つの軍隊と指揮官にかかることになり、事態がどこに行き着くのかと彼らが不安を抱いていたことであった。
§30.21.3per eosdem dies legati Saguntini venerunt conprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses, qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent.
同じ頃、サグントゥムの使節たちが到着し、傭兵を募るためにイスパニアへ渡ろうとしていたところを資金とともに捕らえたカルタゴ人たちを連行してきた。
§30.21.4ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt.
彼らは元老院議事堂の玄関の間に、金二百五十ポンド、銀八百ポンドを置いた。
§30.21.5hominibus acceptis et in carcerem conditis, auro argentoque reddito gratiae legatis actae atque insuper munera data ac naves, quibus in Hispaniam reverterentur.
捕らえられた者たちは引き取られて牢に入れられ、金銀は返還され、使節たちに感謝が述べられた上で、さらに進物とイスパニアに帰還するための船が与えられた。
§30.21.6mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire;
その後、年長の議員たちから、人間は不運よりも幸運を鈍くしか感じないものだという指摘がなされた。
transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esse meminisse;
ハンニバルがイタリアに侵入した際に、どれほどの恐怖と恐慌があったかを彼らは覚えている、と。
§30.21.7quas deinde clades, quos luctus incidisse.
その後、いかなる惨禍が、いかなる悲哀が降りかかったことか。
visa castra hostium e muris urbis;
敵の陣営が都の城壁から目に見えたこと、個人にとっても全体にとっても、いかなる祈願がなされたことか!
quae vota singulorum universorumque fuisse! quotiens in conciliis voces manus ad caelum porgentium auditas,
集会において、天に手を差し伸べる人々が声を上げるのが、幾度聞かれたことか!
§30.21.8en umquam ille dies futurus esset, quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent!
果たして、敵のいなくなったイタリアが、確固たる平和のうちに栄えるのを目にする日がいつか来るのだろうか、と!
§30.21.9dedisse tandem id deos sexto decimo demum anno, nec esse, qui deis grates agendas censeat;
ついに神々が十六年目にしてようやくそれを与えてくださったというのに、神々に感謝を捧げるべきだと主張する者は誰もいない。
adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint.
人間は、現に訪れている恵みに対してさえ好意的に受け入れないほどであり、ましてや過ぎ去った恵みに対して十分に記憶を留めることなどあり得ないのだ。
§30.21.10conclamatum deinde ex omni parte curiae est, uti referret P. Aelius praetor;
そこで議事堂のいたるところから、法務官プブリウス・アエリウスがこの件を諮るべきだという叫びが起こった。
decretumque, ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur, victumaeque maiores immolarentur centum viginti.
そして、五日間にわたりすべての神座の周りで祈願を行い、百二十頭の大型の犠牲獣を捧げることが議決された。
§30.21.11iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos, inde terra venturos adlatum esset, revocari C. Laelium placuit, ut coram eo de pace ageretur.
すでにレリウスとマシニッサの使節たちを解散させた後であったが、和平交渉のために元老院へ向かうカルタゴの使節たちがプテオリで目撃され、そこから陸路でやって来るという知らせが入ったため、ガイウス・レリウスを呼び戻し、彼の立ち会いのもとで和平交渉を行うことが決定された。
§30.21.12Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, Carthaginienses Romam adduxit;
スキピオの副官クイントゥス・フルウィウス・ギッロがカルタゴ人たちをローマに連れてきた。
quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.
彼らには市内への立ち入りが禁じられたため、公有別荘に宿所が提供され、元老院の謁見はベッローナ神殿で行われた。