§30.22.1orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem vertentes:
彼らは、スキピオの前で行ったのとほぼ同じ演説を行い、戦争の全責任を公式の方針からハンニバルへと転嫁した。
§30.22.2eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse; senatui ac populo Carthaginiensi, §30.22.3si quis vere aestimet, foedus ad eam diem inviolatum esse cum Romanis.
すなわち、彼は元老院の命令なしにアルプスだけでなくエブロ川をも渡り、ローマ人に対してだけでなく、その前にはサグントゥム人に対しても、個人の企てによって戦争を仕掛けたのであり、カルタゴの元老院と民衆にとっては、正しく評価するならば、ローマ人との条約はその日まで犯されずに保たれていた、というのである。
§30.22.4itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent, quam ut in ea pace, quae postremo cum C. Lutatio facta esset, manere liceret.
したがって、最後にガイウス・ルタティウスとの間で結ばれたあの平和のうちに留まることが許されるよう求めること以外には、自分たちには何の任務も与えられていない、とした。
cum more tradito patribus potestatem interrogandi, §30.22.5si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque, qui foederibus interfuerant, alii alia interrogarent, nec meminisse se per aetatem — etenim omnes ferme iuvenes erant — §30.22.6dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos, qui veterem pacem repeterent, cuius ipsi non meminissent.
法務官が、伝統的な慣習に従って、父親たちに何か質問したいことがあれば使節たちに質問する権限を与え、かつての条約締結に立ち会った年長の議員たちがそれぞれ異なる質問を投げかけたが、使節たちが、年齢のゆえに自分たちは覚えていない――というのも、彼らはほぼ全員が若者であったからである――と述べたため、議事堂のいたるところから、自分たち自身が記憶もしていない古い平和を要求させるために、カルタゴの欺瞞によって彼らが選ばれたのだ、という非難の声が上がった。