§3.69.1raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc severissimi consulis fuit.
これほど平民に迎合する護民官の演説であっても、この時のきわめて峻厳な執政官の演説ほど平民に受け入れられたことは、他の時には稀であった。
§3.69.2iuventus quoque, quae inter tales metus detractationem militiae telum acerrimum adversus patres habere solita erat, arma et bellum spectabat.
また、このような恐怖の中にあって、元老院に対する最も鋭い武器として兵役拒否を用いるのを常としていた若者たちも、武器と戦争に目を向けていた。
et agrestium fuga spoliatique in agris et vulnerati foediora iis, quae subiciebantur oculis, nuntiantes totam urbem ira inplevere.
さらに、農民たちの逃亡や、畑で略奪された者たち、そして負傷した者たちが、目の前に突きつけられている光景よりもさらに恐ろしい事態を報告することで、都市全体を怒りで満たした。
§3.69.3in senatum ubi ventum est, ibi vero in Quinctium omnes versi, ut unum vindicem maiestatis Romanae intueri, et primores patrum dignam dicere contionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam vita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum.
元老院へと入ると、そこでは実に全員がクィンクティウスの方を向き、ローマの威厳の唯一の擁護者として彼を注視した。 そして元老院の主導者たちは、その演説が執政官の権能にふさわしく、過去に務めたこれほど多くの執政官職にふさわしく、また、しばしば務め、それ以上にしばしばその資格のあった名誉ある職務に満ちた彼の全生涯にふさわしいものであると述べた。
§3.69.4alios consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multitudinem fecisse; T. Quinctium orationem memorem maiestatis patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse.
他の執政官たちは、元老院の尊厳を裏切ることで平民に媚びへつらうか、あるいは自らの身分の権利を厳しく擁護することによって群衆を抑え込もうとして彼らをより頑なにしてしまったのに対し、ティトゥス・クィンクティウスは元老院の威厳と身分の調和、そしてとりわけ現状の危機を念頭に置いた演説を行ったのだ、と(彼らは述べた)。
§3.69.5orare eum collegamque, ut capesserent rem publicam;
彼らはクィンクティウスとその同僚執政官に対し、国政を引き受けるよう懇願した。
orare tribunos, ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari vellent plebemque oboedientem in re tam trepida patribus praeberent: appellare tribunos communem patriam auxiliumque eorum inplorare vastatis agris, urbe prope oppugnata.
また護民官たちに対しては、執政官たちと心を一つにして戦争を都市と城壁から撃退することを望み、これほど緊迫した状況において平民が元老院に従順であるようにするよう懇願した。 すなわち、畑が荒らされ、都市が包囲されかかっている中で、彼らは共通の祖国の名において護民官たちに呼びかけ、彼らの援助を懇願したのである。
§3.69.6consensu omnium dilectus decernitur habeturque.
全員の合意により、徴兵が議決され、実施された。
cum consules in contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi; omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent; §3.69.7cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non probassent causam: omnis iuventus adfuit postero die.
執政官たちが集会において、今は(兵役免除の)理由を審査している時ではない、すべての若者は翌日の日の出とともにマルス広場に集結せよと布告したとき、志願しなかった者たちの理由の審査については、戦争が終結した後に時間を与えること、そして理由が認められなかった者は脱走兵とみなされるであろうということを(布告したため)、翌日、すべての若者が集結した。
§3.69.8cohortes sibi quaeque centuriones legerunt, bini senatores singulis cohortibus praepositi.
各大隊は自分たちのために百人隊長を選び、各大隊には二人ずつの元老院議員が配備された。
haec omnia adeo mature perfecta accepimus, ut signa eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum quarta diei hora mota ex campo sint exercitusque novus paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus manserit ad decimum lapidem.
これらすべてが非常に迅速に完了したため、我々の受け取ったところによれば、まさにその日に財務官たちによって国庫から軍旗が運び出されて広場に届けられ、日の出から四時間目には広場から移動を開始し、新軍は退役兵の数個大隊が自発的に従う中で、第十マイル石のところで宿営した。
§3.69.9insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt coniuncta.
翌日、敵が視界に入り、コルビオの近くで彼らの陣営は(敵の)陣営と隣り合わせに設営された。
§3.69.10tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.
三日目、ローマ人たちを怒りが刺激し、他方、何度も反乱を起こしていた敵を罪の意識と絶望が刺激していたため、戦闘の遅延は全くなされなかった。