§3.3.1relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint.
それゆえ、彼らは陣営に守備隊を残して出発し、あまりにも大きな騒乱を伴ってローマの領土に侵入したため、都市にまで恐怖をもたらした。
§3.3.2necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus, quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset,
予期せぬ事態であったこともまた恐怖を増大させた。 なぜなら、敗北して陣営にほぼ包囲された敵が略奪を企てるとは、これほどありそうにないことはなかったからである。
§3.3.3timeri poterat agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
しかし、恐れおののきながら門になだれ込んできた農民たちは、略奪行為や強盗の小部隊ではなく、空虚な恐怖であらゆるものを誇張しながら、敵の軍勢やレギオンがそこにいて、隊列を整えて都市へと突進している、と叫んでいた。
§3.3.4ab his proxumi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios.
彼らから話を聞いた周囲の者たちは、その不確かな情報をさらに大げさにして他の人々へと伝えた。
cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captae urbis abesse.
武器を取るよう呼びかける人々の疾走と叫び声は、都市が占領されたときの恐怖とほとんど変わらなかった。
§3.3.5forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam.
たまたま、執政官クィンクティウスがアルギドゥス山からローマに戻っていた。
id remedium timori fuit;
これが恐怖に対する救いとなった。
tumultuque sedato victos timeri increpans hostes praesidia portis inposuit.
彼は騒乱を鎮めると、敗北した敵を恐れていることを激しく咎め、門に守備隊を配置した。
§3.3.6vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non invenit.
次いで元老院が招集され、議員たちの決定によって執政官の出撃期間中の国政停止が宣告された後、彼は領土を防衛するために出発した。 都市長官としてクィントゥス・セルウィリウスが残されたが、執政官は野に敵の姿を見出さなかった。
§3.3.7ab altero consule res gesta egregie est;
もう一人の執政官による戦いは見事に遂行された。
§3.3.8qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda eoque inpeditiore agmine incedentem adgressus funestam populationem fecit.
彼は、敵が通るであろう場所を知っており、戦利品で重くなり、それゆえに隊列が遅くなって進軍してくる敵を襲撃して、壊滅的な打撃を与えた。
pauci hostium evasere ex insidiis; praeda omnis recepta est.
伏兵から逃れられた敵はわずかであり、すべての戦利品が回収された。
sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit.
こうして、執政官クィンクティウスの都市への帰還は、四日間続いた国政停止に終止符を打った。
census deinde actus §3.3.9et conditum ab Quinctio lustrum.
その後、人口調査が行われ、クィンクティウスによって清めの儀式(ルストルム)が執り行われた。
censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.
市民の登録者数は、孤児や寡婦を除いて、一〇万四七一四人であったと言われている。
§3.3.10in Aequis nihil deinde memorabile actum.
その後、アイクィ族の間では特筆すべきことは何も行われなかった。
in oppida sua se recepere uri sua popularique passi.
彼らは自領の焼き払いや略奪を甘んじて受け入れながら、自らの町へと退却した。
consul, cum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.
執政官は、敵の全領土を脅威的な隊列を組んで何度か略奪しながら行軍した後、多大な名誉と戦利品を携えてローマに帰還した。