§3.2.1Q. Servilius insequenti anno — is enim cum Sp. Postumio consul fuit — in Aequos missus in Latino agro stativa habuit.
クィントゥス・セルウィリウスは翌年――彼はスプリウス・ポストゥミウスとともに執政官であったが――アイクィ族のもとへ派遣され、ラティウム地方の領土に常設陣地を構えた。
quies necessaria morbo inplicitum exercitum tenuit.
疫病に罹った軍勢を引き留めるために、必要な休息が取られた。
§3.2.2extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus.
戦争は、クィントゥス・ファビウスとティトゥス・クィンクティウスが執政官のときに三年目にまで引き延ばされた。
Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data.
ファビウスには特別に、彼が勝者としてアイクィ族に和平を与えた経緯があったため、その任務が与えられた。
§3.2.3qui haud dubia spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere, se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma Aequis bellum adferre eadem dextera armata, quam pacatam illis antea dederat.
彼は、自分の名の名声がアイクィ族を心服させるだろうという確実な希望を抱いて出発したが、その民族の会議に派遣した使節たちにこう告げるよう命じた。 すなわち、執政官クィントゥス・ファビウスはこう言っている。 自分はアイクィ族のもとからローマに和平を持ち帰ったが、今やローマからアイクィ族に向けて、かつて彼らに平和な形で差し出したのと同じ右手に武器を取って、戦争をもたらそうとしている、と。
§3.2.4quorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc testes esse, mox fore ultores.
この事態が誰の不信と誓言破りによって生じているかについては、神々が今は証人であり、まもなく復讐者となるだろう。
se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle.
しかし、事態がどうであれ、自分はなおも、アイクィ族が敵対行為を受けることよりも、自発的に後悔することを望んでいる、と。
§3.2.5si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore; sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum.
もし後悔するならば、すでに経験済みの寛大さへと安全に受け入れられるだろうが、もし誓言破りを喜ぶならば、彼らは敵よりもむしろ神々の大いなる怒りを相手に戦争を遂行することになるだろう、と。
§3.2.6haec dicta adeo nihil moverunt quemquam, ut legati prope violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus.
これらの言葉は誰の心も少しも動かさず、使節たちは危うく危害を加えられそうになり、軍勢がアルギドゥス山へとローマ軍に立ち向かうために派遣された。
§3.2.7quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit.
このことがローマに報じられると、危険性よりも事態の不名誉さがもう一人の執政官を都市から出撃させた。
ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa, ut confestim dimicarent.
こうして二つの執政官軍が、直ちに戦闘に入るべく隊列を整えて敵へと接近した。
§3.2.8sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat:
しかし、たまたま日の光がもうあまり残っていなかったとき、敵の哨所から一人が叫んだ。
§3.2.9“ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum.
「ローマ人よ、これは戦争を見せびらかしているのであって、行っているのではない。
in noctem inminentem aciem instruitis;
お前たちは差し迫る夜に向けて隊列を整えている。
longiore luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est.
迫り来るこの戦いには、我々にはもっと長い昼の光が必要だ。
crastino die oriente sole redite in aciem;
明日、太陽が昇るとともに隊列に戻ってこい。
erit copia pugnandi;
戦う機会は十分にある。
ne timete. ”
恐れるな。
§3.2.10his vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur longam venire noctem ratus, quae moram certamini faceret.
」これらの言葉に刺激されて、兵士たちは戦いに遅れをもたらす夜が長く感じられながらも、翌日まで陣営へと引き揚げた。
tum quidem corpora cibo somnoque curant;
そのときは彼らは食事と睡眠で身体を整えた。
ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere.
翌日、夜が明けると、ローマ軍の隊列がかなり早くに整い、やがてアイクィ族も進軍してきた。
§3.2.11proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat, et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat.
双方による激しい戦闘が始まった。 ローマ人は怒りと憎しみをもって戦い、アイクィ族は、自らの過ちによって招いた危険の自覚と、今後は信頼を得られる見込みがないという絶望から、極限の手段に挑み、試みることを余儀なくされていたからである。
§3.2.12non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi;
しかしアイクィ族はローマ軍の隊列に耐えられなかった。
pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Aequos populationibus incursionibusque meliores esse, §3.2.13et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.
彼らは撃退され、自領へと退却したものの、和平への気持ちは少しも傾かず、凶暴な群衆は将軍たちを非難した。 すなわち、ローマ人が戦闘技術において優れているような正面衝突の隊列に勝負を委ねたこと、アイクィ族は略奪や奇襲において勝っていること、そして、一つの巨大な軍勢の塊よりも、あちこちに分散した多くの小部隊のほうが、より適切に戦争を遂行できる、ということについてであった。