§29.31.1Hasdrubal tum forte, cum haec gerebantur, apud Syphacem erat;
ハスドルバルは当時、これらの出来事が進行していた時、たまたまシファクスのもとにいた。
qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti, §29.31.2utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magnopere ait, si Masinissam eisdem contentum fore, quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcen, credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse, quam in ullo gentis eius umquam fuisset;
彼は、マエスリ人の王国がラクマーゼスの手にあるかマシニッサの手にあるかは自分には大して関係がないと本気で信じているこのヌミディア人に対して、もしマシニッサが、父ガラや叔父オエザルケスが満足していたのと同じもので満足するだろうと信じているなら、彼はひどく誤っていると言った。 「マシニッサには、その民族のこれまでの誰よりもはるかに偉大な精神と才能の素質がある。
§29.31.3saepe eum in Hispania rarae inter homines virtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque.
彼はヒスパニアにおいて、味方にも敵にも等しく、人間には稀な勇気の証を示した。
et Syphacem et Carthaginienses, nisi orientem illum ignem oppressissent, ingenti mox incendio, cum iam nullam opem ferre possent, arsuros;
もしこの立ち上る火をいま圧殺しなければ、シファクスもカルタゴ人も、もはやいかなる援助もできなくなったときに、間もなく大火によって焼かれることになるだろう。
§29.31.4adhuc teneras et fragiles vires eius esse, vixdum coalescens foventis regnum.
彼の力はまだ若く脆く、ようやくまとまりつつある王国を彼自身がはぐくんでいるところなのだから」。
instando stimulandoque pervincit, ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro, §29.31.5de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet: si quis arceat, quod maxime opus sit, acie dimicaturum;
ハスドルバルは迫り、刺激することによって、シファクスがマエスリ人の国境に軍を進め、そして、かつてガラとの間で言葉だけでなく武器によっても頻繁に争われ、今や疑いなく自らの権利に属するものとしているあの土地に陣を張るよう説得した。 「もし誰かがそれを阻むなら(それこそが最も望むところであるが)、決戦を交えることになるだろう。
§29.31.6sin per metum agro cedatur, in medium regnum eundum;
しかし、もし恐れによって土地が譲られるなら、王国の中心部へ進むべきである。
aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis.
そうすれば、マエスリ人は戦うことなく彼の支配に服するか、あるいは武器において全く敵わなくなるだろうから」。
§29.31.7his vocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert, et primo certamine Maesulios fundit fugatque.
これらの言葉に促されたシファクスはマシニッサに戦争を仕掛け、最初の戦闘でマエスリ人を打ち破り、敗走させた。
§29.31.8Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem — Bellum incolae vocant perfugit.
マシニッサは少数の騎兵とともに戦場から逃れ、住民が「ベルム」と呼ぶ山へと逃げ込んだ。
familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis — ea pecunia illis est — persecuti sunt regem;
いくつかの家族が天幕と家畜――彼らにとってそれが富であった――を伴って王に従った。
§29.31.9cetera Maesuliorum multitudo in dicionem Syphacis concessit.
残りのマエスリ人の群衆はシファクスの支配下に下った。
quem ceperant exules montem herbidus aquosusque est;
逃亡者たちが陣取ったその山は、草が茂り水が豊富であった。
et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte vescentium abunde sufficiebat alimentis.
そして家畜を育てるのに適していたため、肉や乳を常食とする人間にとっても十分な食物を供給した。
§29.31.10inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse;
そこから、最初は夜間の隠密な襲撃、次いで公然たる略奪によって、周囲のすべてが脅かされた。
maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae, quam inter Numidas, et latrocinium tutius erat.
特にカルタゴの領土が激しく焼かれた。 ヌミディア人の間よりも戦利品が多く、略奪を行うのが安全だったからである。
§29.31.11iamque adeo licenter eludebant, ut ad mare devectam praedam venderent mercatoribus appellentibus naves ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque.
今や彼らは非常に奔放に立ち回ったので、海辺へ運んだ戦利品を、まさにその目的で船を寄せてきた商人たちに売り払い、通常の戦争においてよりも多くのカルタゴ人がしばしば倒れ、捕らえられるほどであった。
§29.31.12deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant.
カルタゴ人たちはこれらの状況をシファクスのもとで嘆き、彼自身(すでに怒りを抱いていた)をも、その戦争の残党を追跡するよう駆り立てた。
sed vix regium videbatur latronem vagum in montibus consectari;
しかし、山の中を彷徨う強盗を追いかけることは、王にふさわしいこととはほとんど思えなかった。