§29.27.1ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto “divi divaeque,” inquit “qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque, uti quae in meo imperio gesta sunt,
夜が明けると、スキピオは旗艦から、伝令官によって静粛がもたらされた後で、こう言った。 「海と陸に住まう諸神、諸女神よ、私はあなた方に祈り、願い求めます。
§29.27.2geruntur postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino, qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra mari que secuntur, bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis auctibus auxitis;
私の指揮のもとで行われたこと、行われつつあり、今後行われるであろうことが、私、ローマの市民と平民、同盟者たち、そして陸において海においてローマ人民と私の流儀、命令、鳥占の権能に従うラテンの人々にとって幸先よく運び、あなた方がこれらすべてを好意的に助け、幸先のよい繁栄によって増大させてくださることを。
§29.27.3salvos incolumesque victis perduellibus victores, spoliis decorates, praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis;
敵を打ち破って勝者となり、奪取品で飾られ、略奪品を重そうに積み、私とともに凱旋して、無事で健全なまま帰国させてくださることを。
inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis;
個人的な敵たちや国家の敵たちに復讐を果たす機会を与えてくださることを。
§29.27.4quaeque populus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.
そしてカルタゴの人々が我が国家に対して企てたことを、彼らカルタゴ人の国家に対して、私とローマの人民が見せしめを示す機会を与えてくださることを。
” §29.27.5secundum has preces cruda exta caesa victima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi.
」これらの祈りの後、彼は屠られた犠牲獣の生の臓物を、慣習に従って海へと投げ入れ、ラッパによって出発の合図を与えた。
§29.27.6vento secundo vehementi satis profecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt;
十分に強い追い風を受けて出発した彼らは、速やかに陸の見えないところへと運ばれていった。
et a meridie nebula excepit ita, vix ut concursus navium inter se vitarent;
そして正午から霧が彼らを包み込んだため、船同士の衝突をかろうじて避けるほどであった。
lenior ventus in alto factus.
沖合では風が穏やかになった。
noctem insequentem eadem caligo obtinuit;
続く夜も、同じ霧が覆い続けた。
§29.27.7sole orto est discussa, et addita vis vento.
日が昇ると霧は晴れ、風の力が増した。
§29.27.8iam terram cernebant.
彼らはすでに陸を目にしていた。
haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse, Mercuri promunturium se cernere;
それからそれほど経たないうちに、舵手がスキピオに、アフリカまでは5マイルと離れておらず、メルクリウスの岬が見えると言った。
si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem.
もしそこへ針路を向けるよう命じるなら、すぐに全艦隊が港に入るだろう、と。
§29.27.9Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos, uti bono rei publicae suoque Africam videret, dare vela et alium infra navibus accessum petere iubet.
スキピオは、陸が視野に入ると、国家にとっても自分にとっても幸いとなる形でアフリカを見ることができるようにと神々に祈り、帆を張って、船のためにより南の下方の別の接近場所を目指すよう命じた。
§29.27.10vento eodem ferebantur;
彼らは同じ風によって進んでいた。
ceterum nebula sub idem ferme tempus, quo pridie, exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit.
しかし、前日とほぼ同じ時間帯に発生した霧が陸の視界を奪い、霧が立ち込める中で風は止んだ。
§29.27.11nox deinde incertiora omnia fecit.
その後、夜がすべてをいっそう不確かにした。
itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terrae inferrentur, iecere.
そのため、船同士が衝突したり陸に乗り上げたりしないように、錨を下ろした。
§29.27.12ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora.
夜が明けると、同じ風が吹き起こり、霧が散らされてアフリカの全海岸線が姿を現した。
Scipio, quod esset proximum promunturium, percunctatus cum Pulchri promunturium id vocari audisset, “placet omen” inquit;
スキピオは、最も近くに見える岬が何であるかを尋ね、それが「美わしの岬」と呼ばれていると聞くと、「この兆しは気に入った」と言った。
§29.27.13“huc dirigite naves.
「こちらへ船を向けよ。
” eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt.
」そこへ艦隊は進み、すべての軍勢が陸に上陸した。
prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi.
航海が恐怖も混乱もなく順調であったということは、非常に多くのギリシアやラテンの著述家たちを信じることによる。
§29.27.14Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum, §29.27.15inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
コエリウス一人は、船が波に沈まなかったことを除けば、天候や海上の他のあらゆる恐怖を、さらには嵐によってアフリカからアイギムルス島へと艦隊が流されたこと、そこからかろうじて針路を立て直したことを語り、そして船がほぼ沈没しかけたため、将軍の命令なしに小舟に乗って、まるで難破した人々のように、兵士たちが武器を持たずに大混乱のうちに陸地へと命からがら逃げ延びた、と述べている。