§29.24.1cum iis mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt.
王からのそれらの委託を携えて派遣された使節たちは、シュラクサイでスキピオに会った。
§29.24.2Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat, §29.24.3legatis propere, priusquam res vulgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum, ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu fas, fidem, dexteras, deos testes atque arbitros conventorum fallat.
スキピオは、アフリカで事を行うための大いなる強みと大きな希望を奪われたものの、この件が広まる前に、使節たちを速やかにアフリカへ送り返し、王への書簡を手渡した。 その書簡において、自分との客顧関係の法や、ローマ人民と結んだ同盟、また神聖なる法、信義、誓いの右手、盟約の証人かつ仲裁人である神々を裏切らないようにと、繰り返し警告した。
§29.24.4ceterum quando neque celari adventus Numidarum poterat — vagati enim in urbe obversatique praetorio erant — et, si sileretur, quid petentes venissent, periculum erat, ne vera eo ipso, quod celarentur, sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incideret, ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis praeoccupando mentes hominum
しかしながら、ヌミディア人の到来を隠し通すことはできず(というのも彼らは市中を歩き回り、総督本部の前に姿を現していたからである)、また、彼らが何を求めてやってきたのかを黙秘していれば、隠されることそれ自体によって、かえって真相が自然と広まり、王とカルタゴ人を同時に相手に戦わねばならないという恐怖が軍の中に生じる危険があったため、スキピオは、虚偽の情報で人々の心を先取りすることによって、真実から彼らの目をそらした。
§29.24.5et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait;
そして兵士たちを民会に召集すると、もはや躊躇すべきではないと述べた。
instare, ut in Africam quam primum traiciat, socios reges; Masinissam prius ipsum ad C. Laelium venisse querentem, quod cunctando tempus tereretur; §29.24.6nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quae tam diuturnae morae sit causa, postulantemque, ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat, ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere.
同盟者の王たちが、できるだけ早くアフリカに渡るよう迫っていること、先にマシニッサ自身がガイウス・ラエリウスのもとにやってきて、躊躇することで時間が無駄にされていると不満を述べたこと、今やシファクスも使節を派遣して、これほど長期の遅延の原因は何であるかと同様に不審がり、ついに軍勢をアフリカに渡らせるか、あるいは、もし計画が変更されたのなら、自分自身も自分と自分の王国のために策を講じることができるよう、その旨を知らせてほしいと求めている[と語った]。
§29.24.7itaque satis iam omnibus instructis paratisque, et re iam non ultra recipiente cunctationem in animo sibi esse, Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quae prima dies cursum navibus daret, deis bene iuvantibus in Africam traicere.
したがって、すでにすべてが十分に整い、準備され、事態ももはやこれ以上の躊躇を許さないので、自分としては艦隊をリリュバエウムに移動させ、歩兵と騎兵のすべての軍勢を同地に集結させた上で、船に順風を与える最初の日に、神々の恵みを得てアフリカに渡るつもりである、と[述べた]。
§29.24.8litteras ad M. Pomponium mittit, ut, si ei videretur, Lilybaeum veniret, ut communiter consulerent, quas potissimum legiones et quantum militum numerum in Africam traiceret.
彼はマルクス・ポンポニウスに書簡を送り、もし彼がよければ、どのレギオを、またどれほどの兵数をアフリカに渡らせるのが最も良いかを共同で検討するために、リリュバエウムに来るよう求めた。
§29.24.9item circum oram omnem maritimam misit, ut naves onerariae comprensae Lilybaeum omnes contraherentur.
同様に、沿岸部全域に使者を送り、拿捕した輸送船をすべてリリュバエウムに集結させるように命じた。
§29.24.10quidquid militum naviumque in Sicilia erat, cum Lilybaeum convenisset, et nec urbs multitudinem hominum neque portus naves caperet, §29.24.11tantus omnibus ardor erat in Africam traiciendi, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia.
シキリアにあったすべての兵士と船がリリュバエウムに集結すると、街は人々の群れを収容しきれず、港も船を収容しきれなかったが、全員にアフリカへ渡ることへの非常に大きな熱意があったため、彼らは戦争に連れて行かれるのではなく、確実な勝利の報酬へと導かれているかのように見えた。
praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse.
とりわけカンナエの軍勢の生き残りの兵士たちは、他ならぬこの将軍のもとでこそ、国家のために尽力して不名誉な軍役を終えることができると信じていた。
§29.24.12et Scipio minime id genus militum aspernabatur ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano esse, expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis.
そしてスキピオは、この種の兵士たちを少しも軽蔑しなかった。 彼らの臆病さのためにカンナエでの敗北がもたらされたのではないことを知っていたし、ローマ軍の中に彼らほど経験豊かな兵士は他におらず、様々な戦闘だけでなく、都市の攻囲戦においても経験を積んでいることを知っていたからである。
§29.24.13quinta et sexta Cannenses erant legiones;
第5および第6軍団がカンナエの軍団であった。
eas se traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque, quos non idoneos credebat, in locum eorum subiecit, quos secum ex Italia adduxerat,
これらをアフリカに渡らせると言ったとき、彼は兵士を一人一人点検し、不適格と判断した者たちを残し、その代わりにイタリアから同行させていた者たちを配属した。
§29.24.14supplevitque ita eas legiones, ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites.
そして、これらの軍団を補強して、それぞれが歩兵6200名、騎兵300名を持つようにした。
sociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannensi legit.
同様に、ラティウム名の同盟者たちからも、カンナエの軍勢から歩兵と騎兵を選び出した。