Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §29.24.1-29.24.14

西庇阿借虚报鼓舞士气与加紧渡海准备

第 967 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

西法克斯国王的使者警告西庇阿不要横渡非洲,但西庇阿用假情报欺骗并激励了士兵,加速了渡海准备,并将坎尼战役的幸存士兵整编入军。

§29.24.1cum iis mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt.
带着国王这些口信而被派往西庇阿处的使者们在叙拉古与他会面。
§29.24.2Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat, §29.24.3legatis propere, priusquam res vulgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum, ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu fas, fidem, dexteras, deos testes atque arbitros conventorum fallat.
尽管西庇阿失去了在非洲行动的巨大助力和巨大希望,在消息传开之前,他迅速让使者返回非洲,并让他们带信给国王,在信中再三告诫他,不要违背与他个人的客顾之礼,也不要违背与罗马人民建立的盟约,以及神圣法则、信义、执手之誓和作为盟约见证人与仲裁者的众神。
§29.24.4ceterum quando neque celari adventus Numidarum poterat — vagati enim in urbe obversatique praetorio erant — et, si sileretur, quid petentes venissent, periculum erat, ne vera eo ipso, quod celarentur, sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incideret, ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis praeoccupando mentes hominum
然而,由于努米底亚人的到来无法隐瞒——因为他们在城里游荡,并出现在总督大本营前——而且,如果对他们来求什么保持沉默,恐怕真相会因为被隐瞒而更加自然地流传开来,从而使军队产生必须同时与国王和迦太基人作战的恐惧,于是他通过用谎言先入为主地占据人们的心智,从而转移了他们对真相的注意力。
§29.24.5et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait; instare, ut in Africam quam primum traiciat, socios reges; Masinissam prius ipsum ad C. Laelium venisse querentem, quod cunctando tempus tereretur; §29.24.6nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quae tam diuturnae morae sit causa, postulantemque, ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat, ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere.
他召集士兵举行集会,表示不应再有拖延;他说,结盟的国王们正催促他尽快横渡到非洲;此前马西尼萨本人曾来到盖乌斯·莱利乌斯那里,抱怨因拖延而虚度光阴;现在西法克斯也派来了使者,同样对如此长期拖延的原因表示惊异,并要求要么最终将军队渡海运往非洲,要么,如果计划有所改变,就通知他,以便他自己也能为自己和他的王国做出打算。
§29.24.7itaque satis iam omnibus instructis paratisque, et re iam non ultra recipiente cunctationem in animo sibi esse, Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quae prima dies cursum navibus daret, deis bene iuvantibus in Africam traicere.
因此,由于一切都已准备就绪,且局势已不容许进一步拖延,他的意图是,在将舰队移往莉莉贝乌姆,并将全部步兵和骑兵部队集结于该地之后,在众神的庇佑下,在能够给船只提供航行顺风的第一天,横渡到非洲。
§29.24.8litteras ad M. Pomponium mittit, ut, si ei videretur, Lilybaeum veniret, ut communiter consulerent, quas potissimum legiones et quantum militum numerum in Africam traiceret.
他致信马尔库斯·蓬波尼乌斯,请求他如果方便的话到莉莉贝乌姆来,以便共同商议最应该将哪些军团以及多少数量的兵力运往非洲。
§29.24.9item circum oram omnem maritimam misit, ut naves onerariae comprensae Lilybaeum omnes contraherentur.
同样,他派人前往整个海岸地带,要求将所有征集到的运输船都集结到莉莉贝乌姆。
§29.24.10quidquid militum naviumque in Sicilia erat, cum Lilybaeum convenisset, et nec urbs multitudinem hominum neque portus naves caperet, §29.24.11tantus omnibus ardor erat in Africam traiciendi, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia.
当西西里所有的士兵和船只都集结在莉莉贝乌姆时,不仅城市容不下这么多的人群,港口也容不下这么多的船只,所有人对于横渡非洲的热情是如此高涨,以至于他们看起来不像是被带去作战,倒像是去领取稳操胜券的奖赏。
praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse.
特别是那些从坎尼战役中幸存下来的士兵,他们深信在这位将领——而非其他任何人——的统帅下,他们能够通过为国家效力来结束自己耻辱的服役生涯。
§29.24.12et Scipio minime id genus militum aspernabatur ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano esse, expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis.
而西庇阿也绝不鄙视这类士兵,因为他既知道坎尼的惨败并非因他们的懦弱所致,也知道在罗马军队中没有谁像他们那样经验丰富,他们不仅在各种战役中受过考验,在攻城战中也是如此。
§29.24.13quinta et sexta Cannenses erant legiones; eas se traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque, quos non idoneos credebat, in locum eorum subiecit, quos secum ex Italia adduxerat, §29.24.14supplevitque ita eas legiones, ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites.
第五和第六军团便是坎尼军团;当他表示要将这些军团运往非洲时,他逐一检视了士兵,留下他认为不合适的人,并用他从意大利带来的士兵代替了他们,并以此补足了这些军团,使每个军团拥有六千二百名步兵和三百名骑兵。
sociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannensi legit.
他也同样从坎尼军队中挑选了拉丁同盟的步兵和骑兵。

词汇与语法注释

  1. §29.24.4quid petentes venissent — 这是一个间接疑问从句,使用了虚拟式过去完成时 venissent。现在分词 petentes 与主语(使者们)一致,表示目的或伴随状况(“寻求什么”)。
  2. §29.24.7re iam non ultra recipiente cunctationem — 由名词 re 和现在分词 recipiente 构成的独立夺格(ablative absolute)结构,表示原因(“因为局势已不容许进一步拖延”)。
  3. §29.24.7in animo sibi esse — 间接引语中的带对格的不定式结构(主格对格 se 被省略),充当 §29.24.5 中主动词 ait(他说)的宾语,表示西庇阿本人的意图(“他意图……”)。
  4. §29.24.12ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret — 连词短语 ut qui 连同虚拟式动词 sciret 构成了原因关系从句,解释了主句动词 aspernabatur(不限制/不鄙视)的主观原因(“因为他知道……”)。而 cladem acceptam [esse] 是充当 sciret 宾语的带对格的不定式结构。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §29.24.1-29.24.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:29.24.1-29.24.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。