§29.21.1ceterum duplex fama est, quod ad Pleminium attinet.
しかし、プレミニウスに関しては、二つの異なる噂がある。
alii, auditis, quae Romae acta essent, in exilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum, unum ex legatis, incidisse et ab eo Regium vi retractum tradunt;
ある人々は、彼がローマで決定されたことを聞き、ネアポリスへ亡命しようとしていたところ、偶然にも使節の一人であるクィントゥス・メテッルスに出会い、彼によってレギウムへ力ずくで連れ戻されたと伝えている。
§29.21.2alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum, qui Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent.
他の人々は、スキピオ自身から、最も高貴な三十人の騎兵を伴った使節が派遣され、彼らがプレミニウスと彼とともに反乱の首謀者たちを鎖につないだのだと伝えている。
§29.21.3ii omnes, seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu, traditi in custodiam Reginis sunt.
これら全員が、スキピオの事前の命令か、あるいはその時の法務官の命令によって、レギウムの人々の監視下に引き渡された。
§29.21.4praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis curam habuere: omnem enim sacram pecuniam, quaeque apud Pleminium quaeque apud milites erat, conquisitam, cum ea, quam ipsi secum attulerant, in thensauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt.
法務官と使節たちはロクリスへ出発し、命令されていた通り、まず最初に神事の配慮を行った。 すなわち、プレミニウスの手元や兵士たちの手元にあったすべての聖なる金を捜索して集め、自分たちが携えてきた金とともに、宝物庫に戻し、贖罪の儀式を執り行った。
§29.21.5tum vocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod suum non esset;
それから、法務官は兵士たちを民会に召集した上で、軍旗を市外へ運び出すよう命じ、平原に陣営を設営した。 その際、もし兵士の誰かが市内に留まるか、あるいは自分のものでないものを持ち出したならば、厳しい処罰に処すという布告を出した。
Locrensibus se permittere, ut, quod sui quisque cognosset, prenderet, si quid non compareret, repeteret.
そして、ロクリス人たちに対しては、各自が自分のものと認めたものは差し押さえ、もし見当たらないものがあれば返還を請求することを認めた。
§29.21.6ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui; non levi defuncturum poena, qui non restituisset.
何よりもまず、自由な身分の人々を遅滞なくロクリス人たちに返還すること、返還しない者は決して軽くない刑罰を受けることになることを告げた。
§29.21.7Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit;
次いで、彼はロクリス人たちの集会を開き、ローマの人民と元老院が彼らに自由と自らの法律を返還すると述べた。
si qui Pleminium aliumve quem accusare vellet, Regium se sequeretur;
もし誰かがプレミニウスやその他の者を告発することを望むなら、自分に従ってレギウムに来るようにと言った。
§29.21.8si de P. Scipione publice queri vellent ea, quae Locris nefarie in deos hominesque facta essent, iussu aut voluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum.
もしプブリウス・スキピオについて、ロクリスで神々と人間に対してなされた悪逆無道な行為が、プブリウス・スキピオの命令または意志によってなされたのであると公に訴えたいのであれば、メッセナに使節を派遣するように、そこで自分自身が諮問委員会とともに取り調べを行うであろう、と述べた。
§29.21.9Locrenses praetori legatisque et senatui ac populo Romano gratias egerunt;
ロクリス人たちは、法務官、使節たち、元老院およびローマ人民に感謝の意を表した。
se ad Pleminium accusandum ituros;
彼らはプレミニウスを告発するために赴くであろう。
§29.21.10Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suae doluerit, eum esse virum, quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa;
スキピオについては、自国が被った不義に対して彼が十分に悲しまなかったとはいえ、自分たちにとっては敵であるよりも友人であってほしいと望むような人物であり、これほど多くのこれほど非道な行為がプブリウス・スキピオの命令によっても意志によっても犯されたのではないことは、確実であると信じている。
§29.21.11sed aut Pleminio nimium, sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam esse, ut magis peccari nolint, quam satis animi ad vindicanda peccata habeant.
しかし、プレミニウスが過度に信用され、自分たちが過小に信用されたか、あるいは、過ちを犯すのを嫌う気持ちの割には、その過ちを罰するための十分な勇気を持ち合わせていないのが、一部の人々の生まれつきの性質なのであろう、と述べた。
et praetori et consilio haud mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi;
法務官にとっても諮問委員会にとっても、スキピオについての取り調べを行うという決して小さくない重荷が取り除かれた。
§29.21.12Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque in catenis Romam miserunt.
彼らはプレミニウスと彼とともにいた三十二人までの者たちを有罪とし、鎖につないでローマへ送った。
§29.21.13ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque, quae vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae, comperta oculis referrent Romam.
彼ら自身はスキピオのもとへ出発した。 それは、将軍の服装や怠慢、および軍規の弛緩について噂に広まっていた事柄をも、自分たちの目で確かめてローマに報告するためであった。