§28.31.1Laelius victor Carteiam revectus auditis, quae acta Gadibus erant,
勝者となったラエリウスはカルテイアへと引き返し、ガデスで起こったことを聞いた。
§28.31.2patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam, qua venissent, nuntiis ad L. Marcium missis, nisi i si terere frustra tempus sedendo ad Gades vellent, redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere.
すなわち、内通が発覚し、陰謀者たちがカルタゴへと送られ、彼らがやって来た目的であった希望が無に帰したことを聞いた彼は、ルキウス・マルキウスに使者を送り、もしガデスの近くに留まって無駄に時間を潰すことを望まないならば、最高司令官のもとへ戻るべきであると伝えた。 マルキウスも同意したため、数日後、両者は新カルタゴへと帰還した。
§28.31.3ad quorum discessum non respiravit modo Mago, cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem recuperandae Hispaniae nanctus, §28.31.4nuntios Carthaginem ad senatum mittit, qui simul seditionem civilem in castris Romanis, simul defectionem sociorum in maius verbis extollentes hortarentur, ut auxilia mitterent, quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset.
彼らの撤退によって、陸と海から二重の恐怖に脅かされていたマゴが一息ついただけでなく、イレルゲテス族の反乱を聞いてヒスパニアを奪還する希望を抱き、カルタゴの元老院に使者を送り、ローマの陣営における内紛と同盟者の離反を同時に言葉で誇張して強調しながら、先祖から受け継いだヒスパニアの支配権を奪還できるように、増援部隊を派遣するよう促させた。
Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper, §28.31.5dum, quidnam de seditione statueretur, scirent, suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi quoque ignosci posse.
一方、マンドニウスとインディビリスは自分たちの領土に戻り、しばらくの間、ローマ兵の反乱についてどのような決定が下されるかを知るまで、不安を抱きつつ静観していた。 もしローマ市民たちの過ちが許されるならば、自分たちも許され得ると確信していたからである。
§28.31.6postquam vulgata est atrocitas supplicii, suam quoque noxam pari poena aestimatam rati, §28.31.7vocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis stativa habuerant, cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum et quingentis transcenderunt.
しかし、処刑の過酷さが知れ渡ると、自分たちの罪も同様の処罰に値すると判断されたと考え、再び同胞たちを武装へと呼びかけ、以前有していた補助軍を招集して、反乱の当初に常設陣地を置いていたセデタニア地方へと、歩兵2万、騎兵2500とともに境界を越えて侵入した。