§28.1.1cum transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam declinaverat belli, tantum levatae Hispaniae viderentur, renatum ibi subito par priori bellum est.
ハスドルバルの移動によって、戦争がイタリアへと傾いた分だけ、ヒスパニアは軽減されたように見えたが、そこにおいて突然、以前の戦争に劣らぬ戦争が再発した。
§28.1.2Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique.
その当時、ローマ人とカルタゴ人は、ヒスパニアをこのように領有していた。
Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat;
ギスゴの子ハスドルバルは、大西洋の奥深く、ガデスへと退いていた。
§28.1.3nostri maris ora omnisque ferme Hispania, qua in orientem vergit, Scipionis ac Romanae dicionis erat.
我々の海の沿岸、および東に傾くヒスパニアのほぼ全域は、スキピオとローマの支配下にあった。
§28.1.4novus imperator Hanno, in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, brevi magnum hominum numerum armasset, §28.1.5Scipio adversus eum M. Silanum cum decem haud plus milibus militum, equitibus quingentis misit.
新たな将軍ハンノは、バルカ家のハスドルバルに代わって、アフリカから新たな軍勢とともに渡ってきてマゴと合流し、二つの海の中間にあるケルティベリアにおいて、短期間のうちに多数の人々を武装させると、スキピオは彼に対抗して、1万以下の歩兵と500の騎兵を伴わせたマルクス・シラヌスを派遣した。
§28.1.6Silanus quantis maximis potuit itineribus — inpediebant autem et asperitates viarum et angustiae saltibus crebris, ut pleraque Hispaniae sunt, inclusae —, tamen non solum nuntios sed etiam famam adventus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem pervenit.
シラヌスは、彼がなしうる最大の強行軍で進み ―― しかし、道路の険しさや、ヒスパニアの大部分の土地がそうであるように、至る所の森林地帯に挟まれた狭隘な道が行軍を妨げたが ――、それでも自らの接近を告げる使者だけでなく噂をも先追いし、その地ケルティベリアからの脱走兵たちを案内人として敵のもとに到達した。
§28.1.7eisdem auctoribus conpertum est, cum decem circiter milia ab hoste abessent, bina castra circa viam, qua irent, esse: laeva Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra Punica tenere castra.
同じ彼らの情報提供により、敵から約10マイル離れたところで、彼らの進む道路の周辺に二つの陣営があることが判明した。 すなわち、左側には新しい軍勢である9千人以上のケルティベリア人が、右側にはカルタゴの陣営があるということであった。
§28.1.8ea stationibus, vigiliis, omni iusta militari custodia tuta et firma esse, illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium, quod in sua terra essent.
前者(カルタゴの陣営)は哨所、不寝番、その他すべての正規の軍指示に従う警戒によって安全かつ強固であったが、後者(ケルティベリア人の陣営)は、彼らが野蛮人であり、新兵であり、また自分たちの土地にいるために恐れが少なかったことから、弛緩し、放置されていた。
§28.1.9ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laevam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.
まず後者を攻撃すべきであると考えたシラヌスは、カルタゴの哨所から決して見つからないように、軍旗をできる限り左に運ぶように命じ、自らは斥候を先行させ、急行軍で敵へと進んだ。