§27.40.1consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades,
異なる道を通って都市から出発した執政官たちは、人々の関心をあたかも同時に二つの戦争へと引き裂いた。
§27.40.2simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos, ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? adhuc adversa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse:
人々は、ハンニバルの最初の到来がいかに大きな災厄をイタリアにもたらしたかを思い起こすと同時に、他方で、同時に両方の場所で国家の事業が好調に運ぶほどに、神々のうちの誰が都市と帝国に対してそれほど好意的にあってくれるだろうか、という不安に苛まれていたからである。 今までは逆境を順境で埋め合わせることによって、事態は現在の時点まで持ちこたえられてきた。
§27.40.3cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse;
イタリアにおいてトラシメヌス湖やカンナエでローマの国運が破滅しかけたとき、ヒスパニアでの好調な戦いが、倒れかけたそれを立ち上がらせた。
§27.40.4postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse;
その後、ヒスパニアで二人の優れた将軍を失って次から次へと災厄が降りかかり、二つの軍勢が部分的に壊滅したときには、イタリアとシチリアで成し遂げられた多くの成功が、揺らぐ国家を支え救った。
§27.40.5et ipsum intervallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum:
そして、世界の最果ての地でもう一方の戦争が戦われていたという、その地理的な隔たり自体が、息をつくための余地を与えていた。
§27.40.6nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse.
ところが今や、二つの戦争がイタリア国内に引き込まれ、最も高名な二人の将軍がローマの町を取り囲んでおり、一箇所に危険の全重量とすべての重荷がのしかかっている。
qui eorum prior vicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum.
彼らのうち、先に勝利を収めた者が、数日のうちに陣営をもう一方と合流させるであろう、と。
§27.40.7terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus.
また、二人の執政官の死という悲劇に見舞われた直前の年も、人々を恐怖させていた。
§27.40.8his anxii curis homines digredientes in provincias consules prosecuti sunt.
このような懸念に不安を抱きながら、人々はそれぞれの任地へと旅立つ執政官たちを見送った。
memoriae proditum est plenum adhuc irae in civis M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio, ne, priusquam genus hostium cognosset, temere manum consereret, respondisse, ubi primum hostium agmen conspexisset, pugnaturum.
市民に対する怒りに未だ満ち溢れたまま戦いへと出発するマルクス・リウィウスに対して、クィントゥス・ファビウスが、敵の性質を知る前に軽率に刃を交えることのないようにと忠告したとき、リウィウスは、敵の縦隊が見え次第すぐに戦うつもりだと答えた、と伝えられている。
§27.40.9cum quaereretur, quae causa festinandi esset, “aut ex hoste egregiam gloriam” inquit “aut ex civibus victis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam. ”
なぜそれほど急ぐのかと尋ねられると、「敵から比類なき栄光を得るか、」「さもなくば、敗北した市民たちから、たとえ不名誉なものであっても、確実に受けるに値する喜びを得るかのどちらかだ」と彼は言った。
§27.40.10priusquam Claudius consul in provinciam pervenire per extremum finem agri Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit;
クラウディウス執政官が任地に到着する前に、ガイウス・ホスティリウス・トゥブルスが、ラリヌム領の端を通ってサッレンティニ人の地へと軍勢を率いていたハンニバルを軽装のコホルスで急襲し、隊列の整っていない縦隊に恐るべき大混乱をもたらした。
§27.40.11ad quattuor milia hominum occidit, novem signa militaria cepit.
彼は約四千人を討ち取り、九つの軍旗を奪った。
moverat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat.
サッレンティニ地方の諸都市に陣営を分散して配置していたクィントゥス・クラウディウスも、敵の知らせを受けて冬営地から軍を動かしていた。
§27.40.12itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret, Hannibal nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios concessit.
そのため、二つの軍勢と同時に交戦することになるのを避けるため、ハンニバルは夜間にタレントゥム領から陣営を動かし、ブルッティウム地方へと退いた。
§27.40.13Claudius in Sallentinos agmen convertit, Hostilius Capuam petens obvius ad Venusiam fuit consuli Claudio.
クラウディウスはサッレンティニ地方へと軍の方向を変え、カプアを目指していたホスティリウスは、ウェヌシアの近くでクラウディウス執政官に出会った。
§27.40.14ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus, ut Q. Fulvio proconsuli traderet.
そこで、執政官がハンニバルに対して作戦を遂行できるように、両方の軍勢から選りすぐりの歩兵四万と騎兵二千五百が選ばれた。 残りの軍勢については、ホスティリウスが前執政官クィントゥス・フルウィウスに引き渡すためにカプアへと率いていくよう命じられた。