§26.42.1hac oratione accensis militum animis, relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus, ceteras omnes copias — erant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites — Hiberum traiecit.
この演説によって兵士たちの心が奮い立たせられた後、その地域の守備のためにマルクス・シラヌスを3000の歩兵と300の騎兵とともに残し、[スキピオは]他のすべての軍勢を――それらは歩兵2万5000、騎兵2500であったが――ヒベールス川を渡らせた。
§26.42.2ibi quibusdam suadentibus, ut, quoniam in tris tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus, ne eo facto in unum omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit,
そこで、ある人々が、カルタゴの軍勢が3つの全く異なる地域に分かれているのだから、最も近いものを攻撃するようにと勧めたが、そうすることで敵のすべてを一つに集めてしまい、一人の将軍ではこれほど多くの軍勢に対して対等ではなくなるという危険があると考えたので、当面はカルタゴ・ノウァ(新カルタゴ)を攻撃することに決定した。
§26.42.3urbem cum ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico apparatu plenam — ibi arma ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant —,
この都市は、それ自体がその富によって豊かであるだけでなく、敵のあらゆる軍備で満ちていた。 そこには武器があり、そこには金銭があり、そこには全ヒスパニアの人質たちがいた。
§26.42.4sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora, qua nostro adiacet mari.
さらに、アフリカへと渡るのに都合が良い場所であるだけでなく、いかなる規模の艦隊にとっても十分に広い港のほとりに位置しており、おそらく我が海に隣接するヒスパニアの海岸においては、唯一の[そのような港]であった。
§26.42.5nemo omnium, quo iretur, sciebat praeter C. Laelium.
ガイウス・ラエリウスを除いては、どこへ行くのかを誰も知らなかった。
is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat, ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.
彼は艦隊を率いて派遣され、同じ時刻にスキピオが陸から軍勢を現し、艦隊が港に入るように船の航路を調整するよう命じられていた。
§26.42.6septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est simul terra marique.
ヒベールス川から7日目に、陸と海から同時にカルタゴに到着した。
castra ab regione urbis, qua in septentrionem versa est, posita; his ab tergo — nam frons natura tuta erat — duplex vallum obiectum.
陣営は、北を向いている都市の地域の側に設営され、これら(陣営)の背後に――正面は自然によって安全であったので――二重の土塁が築かれた。
§26.42.7etenim sita Carthago sic est: sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duomilia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus mille et ducentos passus in latitudinem patens.
実にカルタゴは以下のように位置している。 ヒスパニアの海岸のほぼ中央に海の湾があり、とりわけ南西風に面しており、内陸へ約2500ペース入り込んでおり、幅は1200ペースより少し広く広がっている。
§26.42.8huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis praeterquam Africo tutum facit.
この湾の入り口には、外海から立ちはだかる小さな島があり、南西風を除くすべての風から港を安全にしている。
ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari; ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare.
湾の最奥部から半島が突き出ており、まさにその丘の上に都市が築かれているのだが、東と南を海に囲まれており、西側は沼地がこれを閉ざしており、その沼地は北の方へも少し広がっており、潮が満ちるか引くかによって深さが不確実になる。
§26.42.9continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit.
約250ペースにわたって伸びる地峡が、都市を本土と結びつけている。
unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus,
そこからは防壁の工事が非常に小規模で済むため、ローマの総司令官は土塁を築かなかった。
§26.42.10seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.
それは、敵に対して傲慢にも自信を示そうとしたためか、あるいは、都市の城壁へと頻繁に接近する者たちのために退路が開かれているようにするためであった。