§25.4.1plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum:
平民集会が解散されると元老院が召集され、執政官たちは、徴税請負人たちの暴力と不敵さによって平民の集会が妨害された件について報告した。
§25.4.2M. Furium Camillum, cuius exilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse; §25.4.3decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos postea principes civitatis indicium de se populi passos: §25.4.4Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet.
マルクス・フリウス・カミッルスは、その追放にローマの崩壊が続くはずであったにもかかわらず、怒った市民たちから有罪とされるのを甘んじて受け入れたこと、彼以前の十人委員たちも(彼らの法律によって市民は今日まで生きているのであるが)、またその後も多くの国家の指導者たちが、自分たちに対する民衆の裁判を甘んじて受け入れたこと、〔これに対し〕ピュルギのポストゥミウスは、ローマ人民から投票権を強奪し、平民の集会を破綻させ、護民官たちを一兵卒の地位に貶め、ローマ人民に対して戦闘隊列を整え、護民官たちを平民から遮断するために場所を占拠して、部族が投票に呼び出されるのを妨げたこと〔を報告した〕。
§25.4.5nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magstratuum, quod cesserint in praesentia furori atque audaciae paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, §25.4.6quae reus vi atque armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint.
政務官たちの忍耐こそが、人々を殺戮と戦闘から引き留めた唯一のものであった。 なぜなら、彼らは当面、少数の者たちの狂気と不敵さに譲歩し、自分たちとローマ人民が屈服するのを甘んじて受け入れ、そして選挙集会を、(被告が暴力と武器によって妨害しようとしていたのであるが)戦闘の口実を探している者たちにそれが与えられないよう、彼ら自身の意思によって取りやめたからである。
§25.4.7haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, §25.4.8confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt.
これらの報告が、事態の重大さに応じてすべての最良の市民たちによって受け止められ、元老院が、その暴力は国家に対するものであり、有害な前例となるものであると決議したとき、ただちに護民官カルウィリウス兄弟は、罰金をめぐる争いを放棄して、ポストゥミウスに対して重大な罪の公判日を指定し、もし彼が保証人を出さなければ、下役によって逮捕され、牢獄に連行されるよう命じた。
Postumius vadibus datis non adfuit.
ポストゥミウスは保証人を出したものの、出廷しなかった。
§25.4.9tribuni plebem rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante kal. Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exilio esse bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere interdici.
護民官たちは平民に提案し、平民は次のように議決した。 すなわち、もしマルクス・ポストゥミウスが5月1日の前に出頭せず、その日に呼び出されても応答せず、弁明もなされなかった場合には、彼は亡命したものとみなされ、その財産は売却され、彼自身には水と火の禁止が科されることが決定される、と。
§25.4.10singulis deinde eorum, qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere coeperunt.
それから彼らは、騒乱と暴動の扇動者であった者たちの各人に対して、重大な罪の公判日を指定し、保証人を要求し始めた。
§25.4.11primo non dantis, deinde etiam eos, qui dare possent, in carcerem coiciebant;
最初は保証人を出さない者を、次には出すことができる者までも牢獄に投獄した。
cuius rei periculum vitantes plerique in exilium abierunt.
このことによる危険を避けるために、大部分の者が亡命へと去っていった。