§25.15.1et Campani audita sua pariter sociorumque clade legatos ad Hannibalem miserunt, qui nuntiarent duos consules ad Beneventum esse, diei iter a? Capua, tantum non ad portas et muros bellum esse;
またカンパニア人は、自分たちと同盟者の破滅を聞くと、二人の執政官がカプアから一日の道のりであるベネウェントゥムに迫っており、戦争がほとんど門や壁のところにまで達していること、そして、もし彼が急いで救援に来てくれなければ、アルピよりも早くカプアが敵の手中に落ちるであろうことを伝えるために、ハンニバルに使節を派遣した。
ni propere subveniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium venturam. §25.15.2ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse, ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat.
(彼らはさらに、)タレントゥム全体さえも、ましてやその砦だけでなく、彼(ハンニバル)がカルタゴと同等に扱うのに慣れていたカプアを、見捨てられ無防備な状態でローマ人民に引き渡すほどの価値があるべきではない(と主張した)。
§25.15.3Hannibal curae sibi fore rem Campanam pollicitus in praesentia duo milia equitum cum legatis mittit, quo praesidio agros populationibus possent prohibere.
ハンニバルはカンパニアの件を心にかけると約束し、差し当たり使節たちとともに二千の騎兵を送った。 その護衛によって、彼らが田野を略奪から守ることができるようにするためであった。
§25.15.4Romanis interim sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae praesidiique, quod ibi obsideretur, cura est.
一方、ローマ人にとっては、他事と同様に、タレントゥムの砦とそこで包囲されている守備隊のことが気がかりであった。
C. Servilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit.
使節ガイウス・セルウィリウスは、元老院の権威により法務官プブリウス・コルネリウスによってエトルリアへ穀物買い付けのために派遣されていたが、数隻の荷を積んだ船とともに、敵の警戒網をすり抜けてタレントゥムの港に到着した。
§25.15.5cuius adventu, qui ante in exigua spe vocati saepe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant, ultro ad transeundum hostis vocabant sollicitabantque.
彼の到着によって、以前はわずかな希望しかなく、会談を通じて敵から寝返るようしばしば呼びかけられていた者たちが、今や逆に敵に対して寝返るよう呼びかけ、誘いかけるようになった。
et erat satis validum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam a Metaponto militibus.
そして、メタポントゥムからタレントゥムの砦を守るために兵士が移されていたため、十分に強力な守備隊が存在していた。
§25.15.6itaque Metapontini extemplo metu, quo tenebantur, liberati ad Hannibalem defecere.
それゆえメタポントゥム人たちは、彼らを縛っていた恐怖から直ちに解放され、ハンニバルへと離反した。
§25.15.7hoc idem, edem ora maris et Thurini fecerunt.
同じ海辺のトゥリイ人たちもこれと同じことをした。
movit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos.
彼らを動かしたのは、同じアカイア出身として親族関係でも結ばれていたタレントゥム人やメタポントゥム人の離反以上に、最近人質たちが殺害されたことに対するローマ人への怒りであった。
§25.15.8eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia admovissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse.
彼らの友人や親族は、近くのブルッティウム地方にいたハンノとマゴに使言を送り、もし彼らが軍を城壁に近づけるなら、都市を彼らの支配下に引き渡すと伝えた。
M. Atinius Thuriis cum modico praesidio praeerat,
マルクス・アティニウスが適度な守備隊とともにトゥリイを指揮していた。
§25.15.9quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse non militum, quos perpaucos habebat, fiducia, quam iuventutis Thurinae;
彼は、非常に少数しか持たない兵士たちへの信頼からではなく、トゥリイの若者たちへの信頼から、軽率に戦闘へと誘い出すことができると彼らは考えていた。
eam ex industria centuriaverat armaveratque ad talis casus.
アティニウスは万一の事態に備えて、その若者たちを意図的に百人隊に編成し武装させていた。
§25.15.10divisis copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus apte ad tegendas insidias oppositis subsistit.
カルタゴの将軍たちは戦力を分割し、トゥリイの領内に入ると、ハンノは歩兵の隊列とともに軍旗を掲げて都市へと進軍し、マゴは伏兵を隠すのに適した対向する丘に守られて、騎兵とともに待機した。
§25.15.11Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem copias educit et fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus.
アティニウスは、偵察兵によって歩兵の隊列だけがいると知ると、内部の裏切りも敵の伏兵も知らぬまま、軍勢を戦闘へと導き出した。
§25.15.12pedestre proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis expectantibus magis quam adiuvantibus eventum;
歩兵戦は非常に緩慢なものであり、最前線ではわずかなローマ兵が戦い、トゥリイ人たちは支援するよりも結末を待っていた。
et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret.
そしてカルタゴ軍の戦列は、自軍の騎兵が占拠している丘の背後へと不注意な敵を引きずり込むために、意図的に後退していた。
§25.15.13quo ubi est ventum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo, unde pugnabat, stantem extemplo in fugam averterunt.
そこへ到達すると、騎兵たちが雄叫びとともに立ち上がり、整然とせず、戦っている場所で不誠実な心で立っていただけのトゥリイ人の群衆を直ちに敗走させた。
§25.15.14Romani, quamquam circumventos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere.
ローマ兵は、一方からは歩兵、他方からは騎兵に包囲され圧迫されていたものの、なおしばらく戦闘を長引かせた。
postremo et ipsi terga vertunt atque ad urbem fugiunt.
ついに彼らも背を向けて都市へと逃げた。
§25.15.15ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
そこでは、裏切り者たちが集まり、開かれた門から同胞の隊列を迎え入れていたが、ローマ兵が敗走して都市に殺到するのを見ると、「カルタゴ軍が迫っている、急いで門を閉じなければ、敵も混ざって都市になだれ込んでくるぞ」と叫んだ。
ita exclusos Romanos praebuere hosti ad caedem, Atinius tamen cum paucis receptus.
こうして締め出されたローマ兵を彼らは敵の虐殺にさらし、アティニウスだけは少数の者とともに受け入れられた。
§25.15.16seditio inde paulisper tenuit cum alii manendum in Romanae societatis fide, alii cedendum fortunae et tradendam urbem victoribus censerent.
その後、ある者はローマの同盟への忠誠に留まるべきだと考え、別の者は運命に屈して都市を勝者に引き渡すべきだと主張したため、しばらくの間内紛が続いた。
ceterum, ut plerumque fortuna et consilia mala vicerunt:
しかし、常にあることだが、運命と悪しき企てが勝利した。
§25.15.17Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob imperium in se mite ac iustum consultum volebant, quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt.
アティニウスとその部下たちが、ローマ人への配慮からというよりは、彼ら自身が自分たちに対する彼の穏やかで公正な統治のおかげで、彼の安全を望んだために海と船へと送り届けられた後、彼らはカルタゴ人を都市へと迎え入れた。
§25.15.18consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant,
執政官たちはベネウェントゥムからカンパニア地方へと軍団を率いたが、それは、すでに芽が出たばかりの穀物を台無しにするためだけでなく、カプアを包囲攻撃するためであった。
§25.15.19corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum inpunita defectio esset.
彼らはこれほど豊かな都市を破壊することによって自らの執政官職を名誉あるものにできると考え、同時に、このように近い都市が3年もの間罰せられずに反逆しているという、帝国にとっての巨大な不名誉を取り除こうとしたのである。
§25.15.20ceterum ne Beneventum sine praesidio esset, et ut ad subita belli, si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, ad opem ferendam sociis Capuam venisset, equitis vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura Beneuentum venire iubent: legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.
しかし、ベネウェントゥムが無防備にならないように、また、ハンニバルが同盟者を援助するためにカプアにやって来た場合(彼らはハンニバルがそうするだろうと確信していたが)、戦争の突発的な事態において敵の騎兵の威力に対抗できるように、ティベリウス・グラックスに、騎兵と軽装兵とともにルカニアからベネウェントゥムに来るよう命じ、ルカニアの地を維持するために、誰か他の者を軍団と固定兵営に任命させた。