§25.14.1vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.
しかし、不屈の勇気がすべてに打ち勝ち、同時にいくつかの場所から土塁や濠に到達したが、多くの負傷と兵士たちの大きな犠牲を伴った。
§25.14.2itaque convocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait: tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset;
それゆえ、レガトゥスたちと軍事トリブヌスたちを招集すると、執政官は「無謀な試みを断念すべきだ」と言い、その日は軍をベネウェントゥムに退却させ、翌日に敵の陣営に隣接して陣を張る方が安全であると思われる、そうすればカンパニア人がそこから脱出することも、ハンノが戻ることもできなくなると述べた。
§25.14.3id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum.
これをより容易に達成するために、自分は同僚とその全軍をも呼び寄せ、戦力をすべてそこに集中させるつもりだ(と述べた)。
haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit.
将軍のこれらの計画は、彼がすでに退却の信号を鳴らさせようとしていたとき、そのような消極的な命令を侮蔑する兵士たちの叫び声によって打ち砕かれた。
§25.14.4proxima ea parte hostibus erat cohors Paeligna, cuius praefectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit.
この場所で敵に最も近かったのはパエリグニ人の歩兵大隊であり、その指揮官ウィビウス・アッカウスは軍旗をひったくると、敵の土塁の向こうへと投げ入れた。
§25.14.5exsecratus inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit.
そして、もし敵がその軍旗を手に入れたなら自分自身と大隊に呪いあれと誓い、彼自身が先頭に立って濠と土塁を越えて陣営内へと突入した。
§25.14.6iamque intra vallum Paeligni pugnabant, cum altera parte Valerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignaviam,
そしてパエリグニ人がすでに土塁の内側で戦っていたとき、別の場所では第3軍団の軍事トリブヌスであるウァレリウス・フラックスが、同盟者に占領された陣営の栄誉を譲り渡すとは何というローマ兵の臆病さか、と非難していた。
§25.14.7qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, “iam hoc signum et hic centurio” inquit “intra vallum hostium erit: sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.
すると、第1戦列の第一百人隊長ティトゥス・ペダニウスは、旗手から軍旗を奪い取ると、「今、この軍旗とこの百人隊長は敵の土塁の内側に入る。 敵に軍旗を奪われるのを防ごうとする者は、ついて来い!
”
」と言った。
§25.14.8manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est.
彼のマニプルスの兵士たちがまず濠を越える彼に続き、次いで軍団全体が続いた。
iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab resistendo revocandoque ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere, in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset.
すでに執政官も、土塁を越えていく者たちの姿を見て考えを変え、兵士たちをとどめ呼び戻すことから、彼らを鼓舞し激励することへと向き直り、同盟者の最も勇敢な大隊と市民の軍団がいかに大きな危機と危険にさらされているかを示した。
§25.14.9itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur, armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque.
それゆえ、誰もが全力を尽くし、四方から投射兵器が浴びせられ、敵が武器と身体を立ちはだまらせる中を、あらゆる平坦な場所や険しい場所を越えて進み、突入していった。
multi volnerati, etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent, nitebantur.
多くの負傷者たちが、体力と血が失われつつある者たちでさえ、敵の土塁の内側で倒れることができるようにと、這い登ろうとした。
§25.14.10capta itaque momento temporis velut in plano sita nec permunita castra.
こうして、一瞬のうちに、あたかも平地に置かれ、十分に防備されていないかのように、陣営は占領された。
caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra vallum permixtis.
そこからはもはや戦闘ではなく、土塁の内側で全員が入り乱れての虐殺となった。
§25.14.11supra decem milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta.
1万を超える敵が殺され、食糧を調達していたカンパニア人、およびすべての荷車と荷獣の装備とともに、7千人以上が捕らえられた。
et alia ingens praeda fuit, quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat.
また、ハンノが各地を略奪して回った際にローマ人民の同盟者の田野から奪ってきた、それ以外の莫大な戦利品もあった。
§25.14.12inde deletis hostium castris Beneventum reditum, praedamque ibi ambo consules — nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit — vendiderunt diviseruntque.
その後、敵の陣営を破壊してベネウェントゥムへと戻り、そこで両執政官――というのも、アッピウス・クラウディウスも数日後にそこに到着したからである――は戦利品を売却し、分配した。
§25.14.13et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis.
そして、敵の陣営占領に功績のあった者たちに褒賞が与えられたが、誰よりもまずパエリグニ人のアッカウスと、第3軍団のプリンケプスであるティトゥス・ペダニウスが授与された。
§25.14.14Hanno ab Cominio Cerito quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus, quos forte secum habuerat, fugae magis quam itineris modo in Bruttios rediit.
ハンノは、陣営の壊滅の知らせが届いたコミニウム・ケリトゥムから、たまたま同行させていた少数の食糧調達兵とともに、旅というよりは逃走の様子でブルッティウムへと戻った。