§24.42.1ad Mundam exinde ~ castra Punica mota, et Romani eo confestim secuti sunt.
その後、カルタゴの陣営はムンダへと移動し、ローマ軍も直ちにそこへ追随した。
§24.42.2ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas;
そこでは、戦火を交えて約4時間にわたって戦われた。
egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn.
そしてローマ軍が目覚ましく勝利を収めつつあった時に、退却の合図が送られた。
Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus.
それは、グナエウス・スキピオの腿が投げ槍で貫かれ、周囲の兵士たちの間に、その傷が致命傷ではないかという恐怖が生じたからである。
§24.42.3ceterum haud dubium fuit, quin, nisi ea mora intervenisset, castra eo die Punica capi potuerint.
しかしながら、もしその遅滞が介入していなかったならば、その日にカルタゴの陣営を占領することができたであろうということは、全く疑いなかった。
iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsum novem et triginta elephanti pilis confixi.
すでに兵士たちだけでなく象までもが柵のところまで追い詰められており、その柵の上でも三十九頭の象が投槍で貫かれていた。
§24.42.4hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta.
この戦闘でも、およそ一万二千人の人間が殺害されたと言われており、三千人近くが五十七本の軍旗とともに捕らえられた。
§24.42.5ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus.
カルタゴ軍はそこからアウリンクスという都市へと退却し、ローマ軍は怯える敵に迫るために追随した。
ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit, nec dubia victoria fuit;
そこで再びスキピオは担架に乗せられて戦列へと運ばれ、戦闘を交えたが、勝利は疑いなきものであった。
minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant, qui pugnarent, occisum.
しかしながら、戦うべき生き残りの者が少なくなっていたため、殺害された敵の数は、前回の半分に満たなかった。
§24.42.6sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit;
しかし、戦争を新たにし再開するために生まれたかのようなこの民族は、マゴが兵を募るために兄弟によって派遣されると、たちまち軍を補充し、戦闘を新たに試みる意気込みを呼び起こした。
§24.42.7alii plerique milites, quippe pro parte totiens intra paucos dies victa, iisdem animis, quibus priores, eodemque eventu pugnavere:
兵士たちの大部分は新しい者たちであったが、数日のうちに何度も敗北した側として当然ながら、先のものと同じ精神で、そして同じ結果をもって戦った。
§24.42.8plus octo milia hominum caesa, haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo;
八千人以上の人間が殺害され、千人弱が捕らえられ、五十八本の軍旗が奪われた。
et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus.
また、金色のトルクや腕輪など、ガリア人の戦利品が数多くあった。
duo etiam insignes reguli Gallorum — Moeniacapto et Vismaro nomina erant — eo proelio ceciderunt.
さらに、モエニアカプトとウィスマルスという名をもつ、ガリア人の二人の高名な小王もその戦闘で戦死した。
octo elephanti capti, tres occisi. —
八頭の象が捕獲され、三頭が殺された。
§24.42.9cum tam prosperae res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum iam annum sub hostium potestate esse.
ヒスパニアでの状況がこれほど好調であったため、ついにローマ人の間に、戦争の原因となったサグントゥムの町が、すでに八年間も敵の支配下にあることに対する羞恥の念が生じた。
§24.42.10itaque id oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli, restituerunt;
それゆえ、彼らはその町を、カルタゴの守備隊を力ずくで追い払って奪還し、戦争の暴力から生き残っていたかつての住民たちにそれを返還した。
§24.42.11et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.
また、彼らのためにカルタゴ人との戦争を引き起こしたトゥルデタニ人を支配下に置き、奴隷として売り払い、彼らの都市を破壊した。