§24.41.1eodem anno in Hispania varie res gestae.
同じ年、ヒスパニアでは形勢が一進一退した。
nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt.
ローマ軍がエブロ川を渡る前に、マゴとハスドルバルがヒスパニア兵の膨大な軍勢を打ち破ったからである。
§24.41.2defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset.
そして、もしプブリウス・コルネリウスが軍を率いて急ぎエブロ川を渡り、同盟軍の心が揺らいでいるところへ時宜を得て到着していなかったならば、遠ヒスパニアはローマから離反していたであろう。
§24.41.3primo ad Castrum Album — locus est insignis caede magni Hamilcaris — castra Romani habuere.
最初、ローマ軍はカストルム・アルブム――そこは大ハミルカルの敗死で有名な場所であるが――に陣を構えた。
§24.41.4arx erat munita et convexerant ante frumentum;
城塞は強固に守られており、彼らはあらかじめ兵糧を運び込んでいた。
tamen, quia omnia circa hostium plena erant, agmenque Romanum in, pune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Victoriae castra communivere.
しかしながら、周囲のいたる所が敵で満ちており、ローマの行軍列が敵の騎兵によって難なく襲撃され、遅れた者や野原に散らばっていた者のうち二千人ほどが殺害されたため、ローマ軍はそこから、より平穏な土地の近くへと退き、「勝利の山」に陣地を築いて防備を固めた。
§24.41.5eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit, contraque castra Romana trans fluuium omnes consedere.
そこへ、グナエウス・スキピオが全軍を率いて、またカルタゴの第三の将軍であるギスゴの子ハスドルバルが正規の軍隊を率いて到着し、川の対岸、ローマの陣営の向かいに彼ら全員が陣取った。
P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa §24.41.6visenda haud fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset.
プブリウス・スキピオは軽装兵を率いて周辺の土地を偵察するために密かに出発したが、敵の目を逃れることはできず、もし近くの丘を占領していなかったならば、敵は彼を広々とした平原で圧倒していたであろう。
ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.
そこでも彼は包囲されたが、兄弟の到着によって包囲から救い出された。
§24.41.7Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis, ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit.
カストゥロは、ヒスパニアの強力で高名な都市であり、カルタゴ人との同盟関係が非常に緊密であったため、ハニバルの妻もそこ出身であったほどだが、ローマ人に寝返った。
§24.41.8Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locum expugnaturi.
カルタゴ軍は、そこにローマの守備隊がいたためイリトゥルギスを攻撃し始め、主に飢餓によってその場所を攻略するであろうと思われた。
§24.41.9Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra — cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit.
グナエウス・スキピオは、同盟者たちと守備隊に援助をもたらすために、軽装の軍団を率いて出発し、二つの陣営の間を――敵に大打撃を与えつつ都市に入り、翌日には同様に成功した出撃によって戦闘を行った。
§24.41.10supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis.
二つの戦闘で一万二千人以上の人間が殺害され、千人以上が三十六本の軍旗とともに捕らえられた。
ita ab Iliturgi recessum est.
このようにして、イリトゥルギスからの撤退が行われた。
§24.41.11Bigerra inde urbs — socii et hi Romanorum erant — a Carthaginiensibus oppugnari coepta est.
次いで、ビゲッラという都市が――この者たちもローマの同盟者であったが――カルタゴ軍によって攻撃され始めた。
eam obsidionem sine certamine adveniens Cn. Scipio solvit.
グナエウス・スキピオが到着すると、戦闘を交えることなくその包囲を解いた。