§24.40.1eadem aestate et cum Philippo rege, quod iam ante suspectum fuerat, motum bellum est.
同じ年の夏、かねてより疑われていたフィリッポス王との戦争が始まった。
§24.40.2legati ab Orico ad M. Valerium praetorem venerunt, praesidentem classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse lembis biremibus centum viginti flumine adverso subvectum; §24.40.3deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admovisse; eamque urbenm, sitam in plano neque moenibus neque viris atque armis validam, primo impetu oppressam esse.
オリクスからの使者たちが、ブルンディシウムとカラブリアの周辺の海岸を艦隊で警備していた法務官マルクス・ウァレリウスのもとにやって来て、フィリッポスがまず百二十隻の複列櫂船で川を遡り、アポロニアを襲おうとしたこと、次いで、その計画が期待より遅れたため、夜間にひそかにオリクスへ軍を進め、平地に位置し、城壁も兵も武器も十分でないその都市を、最初の攻撃で圧倒したことを報告した。
§24.40.4haec nuntiantes orabant, ut opem ferret hostemque haud dubium Romanis mari ac terra a maritimis urbibus arceret, quae ob nullam aliam causam, nisi quod imminerent Italiae, peterentur.
これらを報告しつつ、彼らは援助をもたらし、ローマ人にとって疑いなき敵を、ただイタリアに迫っているというだけの理由で攻撃されている沿岸都市から、海と陸とで遠ざけてくれるよう哀願した。
§24.40.5M. Valerius duorum milium praesidio relicto praepositoque eis P. Valerio legato cum classe instructa parataque et, quod longae naves militum capere non poterant, in onerarias inpositis altero die Oricum pervenit urbemque eam levi tenente praesidio, §24.40.6quod rex recedens inde reliquerat, haud magno certamine recepit.
マルクス・ウァレリウスは二千人の守備隊を残し、彼らに副官プブリウス・ウァレリウスを指揮官として配すると、整えられ準備された艦隊を率い、また兵士たちを軍船に載せきれなかったため輸送船に乗せて、翌日オリクスに到着し、王が撤退する際にそこへ残していった軽微な守備隊が保持していたその都市を、それほど大きな戦闘なしに奪回した。
§24.40.7legati eo ab Apollonia venerunt nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra vim Macedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum.
そこへアポロニアからの使者たちがやって来て、自分たちはローマ人から離反することを望まないために包囲されており、ローマの守備隊が送られなければマケドニア人の攻撃をこれ以上持ちこたえることはできない、と報告した。
§24.40.8facturum se, quae vellent, pollicitus duo milia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto socium Q. Naevio Crista, viro inpigro et perito militiae.
彼らが望むことを実行すると約束した彼は、同盟軍の指揮官で、活動的かつ軍事に熟達した男であるクィントゥス・ナエウィウス・クリスタとともに、二千人の精鋭兵を軍船で川の河口へ送った。
§24.40.9is expositis in terram militibus navibusque Oricum retro, unde venerat, ad ceteram classem remissis milites procul a flumine per viam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus.
彼は兵たちを陸に上陸させ、船を彼がやって来たオリクスへ、残りの艦隊のところへと送り返すと、兵たちを川から離れ、王の軍隊によって全く遮られていない道を通って率い、夜、敵の誰も気づかないうちに都市に入った。
§24.40.10diem insequentem quievere, dum praefectus iuventutem Apolloniatium armaque et urbis vires inspiceret.
翌日、彼らは休んだ。 その間、指揮官はアポロニアの若者、武器、そして都市の戦力を検査した。
ubi ea visa inspectaque satis animorum fecere, simulque ab exploratoribus conperit, quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset, §24.40.11silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus castra hostium adeo neglecta atque aperta intravit, ut satis constaret prius mille hominum vallum intrasse, quam quisquam sentiret, ac, si caede abstinuissent, pervenire ad tabernaculum regium potuisse.
これらを見て検査したことで十分な勇気を得、同時に敵がいかにだらしなく不注意であるかを偵察者から知るや否や、夜の静寂の中、一切の騒ぎを起こさずに都市を出発し、非常に不注意で無防備な敵の陣営に侵入したため、誰かが気づく前に千人の人間が土塁の内側に入り込んだことは十分に明らかであり、もし殺戮を控えていたならば、王の天幕にまで達することができたほどであった。
§24.40.12caedes proximorum portae excitavit hostes;
門の近くにいた者たちの殺戮が敵を目覚めさせた。
inde tantus terror pavorque omnis occupavit,
そこから非常に大きな恐怖と恐慌がすべてを支配した。
§24.40.13ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
そのため、他の誰一人として武器を取ったり、陣営から敵を追い出そうとしなかったばかりか、王自身も眠りから覚まされたまま、ほぼ半裸で逃走し、一兵卒にとっても、ましてや王にとっては、ほとんど見苦しい姿で、川と船へと逃げ延びた。
eodem et alia turba effusa est.
同じ場所へ他の群衆もなだれ込んだ。
§24.40.14paulo minus tria milia militum in castris aut capta aut occisa;
三千人に少し満たない兵士が陣営で捕らえられるか殺された。
§24.40.15plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est.
しかし、殺された者よりも捕らえられた者の方がいくらか多かった。
castris direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia, quae oppugnandae urbi conparata erant, ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere;
陣営が略奪された後、アポロニア人は、都市攻撃のために準備されていたカタパルト、バリスタ、その他の射撃用兵器を、いつか同様の運命が訪れたときに城壁を守るためにアポロニアに運び込んだ。
§24.40.16cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est.
その他の陣営のすべての戦利品はローマ人に与えられた。
haec cum Oricum essent nuntiata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset.
これらがオリクスに報じられると、マルクス・ウァレリウスは、王が船で逃走できないように、直ちに艦隊を川の河口へ率いた。
§24.40.17itaque Philippus, neque terrestri neque navali certamini satis fore parem se fidens, subductis navibus atque incensis terra Macedoniam petiit magna ex parte inermi exercitu spoliatoque.
それゆえフィリッポスは、陸上でも海上でも戦うのに十分な対抗力がないと確信し、船を引き上げて火を放ち、大部分が非武装で略奪された軍を率いて陸路でマケドニアへ向かった。
Romana classis cum M. Valerio Orici hibernavit.
ローマ艦隊はマルクス・ウァレリウスとともにオリクスで冬営した。