Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.40.1-24.40.17

瓦莱里乌斯在阿波罗尼亚击退腓力五世

第 745 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

马其顿国王腓力五世袭击阿波罗尼亚和奥里库斯,但罗马裁判官马尔库斯·瓦莱里乌斯将其击退,并派精兵夜袭阿波罗尼亚,击溃马其顿军并巩固了希腊沿海。

§24.40.1eadem aestate et cum Philippo rege, quod iam ante suspectum fuerat, motum bellum est.
同一年夏天,正如早先所怀疑的那样,与腓力国王的战争爆发了。
§24.40.2legati ab Orico ad M. Valerium praetorem venerunt, praesidentem classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse lembis biremibus centum viginti flumine adverso subvectum;
使者从奥里库斯来到法官马尔库斯·瓦莱里乌斯那里,他当时正率领舰队防守布隆迪西乌姆和卡拉布里亚周边的海岸。
§24.40.3deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admovisse; eamque urbenm, sitam in plano neque moenibus neque viris atque armis validam, primo impetu oppressam esse.
使者报告说,腓力起初带着一百二十艘双层桨船逆流而上,企图袭击阿波罗尼亚;接着,由于这一行动比预期要慢,他便在夜间秘密将军队开往奥里库斯;而那座位于平原上、既无城墙也无兵员和武器防守的城市,在第一次冲击中就被攻陷了。
§24.40.4haec nuntiantes orabant, ut opem ferret hostemque haud dubium Romanis mari ac terra a maritimis urbibus arceret, quae ob nullam aliam causam, nisi quod imminerent Italiae, peterentur.
报告了这些事情后,他们恳求他提供援助,并在海上和陆上将对罗马人来说毫无疑问的敌人从沿海城市赶走,这些城市遭到袭击没有别的原因,只是因为它们威胁到了意大利。
§24.40.5M. Valerius duorum milium praesidio relicto praepositoque eis P. Valerio legato cum classe instructa parataque et, quod longae naves militum capere non poterant, in onerarias inpositis altero die Oricum pervenit urbemque eam levi tenente praesidio,
马尔库斯·瓦莱里乌斯留下了两千人的守备队,并任命副官普布利乌斯·瓦莱里乌斯统领他们,自己则率领整备就绪的舰队,并且由于战船无法容纳所有士兵,便将他们安置在运输船上,于第二天到达奥里库斯。
§24.40.6quod rex recedens inde reliquerat, haud magno certamine recepit.
而那座城市当时仅由轻装的守备队防守,那是国王在撤离该地时留下的,他没经过太大的战斗就收复了它。
§24.40.7legati eo ab Apollonia venerunt nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra vim Macedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum.
阿波罗尼亚的使者来到那里,报告说他们因为不愿背叛罗马人而处于被包围之中,如果再不派遣罗马守备队,他们就无法再抵挡马其顿人的攻势。
§24.40.8facturum se, quae vellent, pollicitus duo milia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto socium Q. Naevio Crista, viro inpigro et perito militiae.
他许诺将满足他们的愿望,派遣两千名精选的士兵乘战船前往河口,由盟军长官昆克图斯·奈维乌斯·克里斯塔统领,他是一个精力充沛且精通军事的人。
§24.40.9is expositis in terram militibus navibusque Oricum retro, unde venerat, ad ceteram classem remissis milites procul a flumine per viam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus.
他在士兵们登岸后,将船只送回他所来自的奥里库斯,与其余舰队汇合,自己则带领士兵远离河流,走一条最不被国王军队阻碍的道路,并在夜间,在没有一个敌人发觉的情况下,进入了城市。
§24.40.10diem insequentem quievere, dum praefectus iuventutem Apolloniatium armaque et urbis vires inspiceret.
第二天他们休息,期间长官检阅了阿波罗尼亚的青年、武器以及城市的防卫力量。
ubi ea visa inspectaque satis animorum fecere, simulque ab exploratoribus conperit, quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset, §24.40.11silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus castra hostium adeo neglecta atque aperta intravit, ut satis constaret prius mille hominum vallum intrasse, quam quisquam sentiret, ac, si caede abstinuissent, pervenire ad tabernaculum regium potuisse.
当这些被看到和检阅的事情带给他们足够的信心,同时他从侦察兵那里得知敌军是多么懒散和疏忽时,他在深夜的寂静中,没有引起任何骚乱地走出城市,进入了防备如此疏忽和敞开的敌营,以至于十分清楚,在一千人进入壕沟之前竟然没有任何人发觉。 而且,如果他们当时不进行屠杀,他们甚至能到达国王的帐篷。
§24.40.12caedes proximorum portae excitavit hostes; inde tantus terror pavorque omnis occupavit, §24.40.13ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
靠近门口的人遭到屠杀惊醒了敌人;随后,极大的恐怖和惊慌笼罩了所有人,以至于不仅没有其他任何人拿起武器或试图将敌人赶出营地,甚至国王本人也像刚从梦中惊醒一样,几乎光着身子逃跑,以一种对于一兵卒、更不用说对于国王而言都极不体面的样子,逃往河流和船只。
eodem et alia turba effusa est.
其他的群众也向同一地方涌去。
§24.40.14paulo minus tria milia militum in castris aut capta aut occisa; §24.40.15plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est.
将近三千名士兵在营地中被俘或被杀;然而,被俘的人明显多于被杀的人。
castris direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia, quae oppugnandae urbi conparata erant, ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere; §24.40.16cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est.
在营地被洗劫之后,阿波罗尼亚人将那些为了围攻城市而准备的弩炮、投石机和其他攻城器械运往阿波罗尼亚,以便在未来遇到类似命运时保卫城墙;营地的其余所有战利品都赏赐给了罗马人。
haec cum Oricum essent nuntiata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset.
当这些消息传到奥里库斯时,马尔库斯·瓦莱里乌斯立即将舰队带到河口,以免国王能乘船逃走。
§24.40.17itaque Philippus, neque terrestri neque navali certamini satis fore parem se fidens, subductis navibus atque incensis terra Macedoniam petiit magna ex parte inermi exercitu spoliatoque.
因此腓力确信自己在陆战和海战中都无法匹敌,便将船只拖上岸烧毁,大部分人赤手空拳且被剥夺了装备,率军走陆路前往马其顿。
Romana classis cum M. Valerio Orici hibernavit.
罗马舰队与马尔库斯·瓦莱里乌斯一起在奥里库斯过冬。

词汇与语法注释

  1. 24.40.3tardior spe — spe 是比较夺格,意为“比预期的(更迟缓)”。表示国王的计划没有像他希望的那样快速进展。
  2. 24.40.11pervenire ad tabernaculum regium potuisse — 这是“对格加不定式”(A.C.I.)结构,表示过去虚拟条件句的结论。直陈式过去时的 potuerat / potuit 在间接引语中变为了完成时不定式 potuisse。在拉丁语中,表示可能或义务的动词在虚拟条件句的结论中经常使用直陈式而非虚拟式,因此在 A.C.I. 结构中变为完成时不定式。
  3. 24.40.13nedum regi, vix decoro habitu — vix decoro habitu 是性质夺格,用来形容国王的外表。nedum 意为“更不用说”,表示这种装束即使对于普通士兵(militi,与格)来说也几乎是不体面的,更不用说对于国王(regi,与格)了。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.40.1-24.40.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.40.1-24.40.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。