§23.46.1nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos.
誉め言葉も、罵りの言葉も、士気を奮い立たせる役には立たなかった。
§23.46.2cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi non duce solum adhortante, sed Nolanis etiam per clamorem favoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra conpulsi sunt.
彼らがあらゆる方面で敗走させられ、ローマ軍側では将軍が鼓舞するだけでなく、ノラ人たちもまた支持を示す歓声によって戦闘の熱気を煽ったことで士気が高まったため、カルタゴ勢は背を向けて逃げ出し、陣営へと追い詰められた。
§23.46.3quae oppugnare cupientis milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quae ante inclinatior ad Poenos fuerat.
マルケルスは、この陣営を攻撃したがるローマの兵士たちを、かつてはカルタゴ側に傾きがちであった平民たちからも大いに歓迎され祝福される中、ノラへと連れ戻した。
§23.46.4hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisis;
その日、敵は五千人以上が討ち死にし、六百人が生け捕りにされ、十九本の軍旗が奪われ、二頭の象が捕獲された(四頭は戦場で殺された)。
§23.46.5Romanorum minus mille interfecti.
ローマ側の戦死者は千人に満たなかった。
posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt.
翌日、双方は暗黙の休戦のもと、戦場で倒れた者たちを埋葬することに時間を費やした。
spolia hostium Marcellus, Vulcano votum, cremavit.
マルケルスは、ウルカヌス神に捧げることを誓っていた敵の戦利品を焼き払った。
§23.46.6tertio post die — ob iram credo aliquam aut spem liberalioris militiae — ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt.
三日後、何らかの怒りか、あるいはより寛大な軍務への期待のためと思われるが、ヌミディア人とヒスパニア人の混成からなる二百七十二名の騎兵がマルケルスのもとに脱走してきた。
eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani.
ローマ人はこの戦争中、彼らの勇敢で忠実な働きをしばしば利用した。
§23.46.7ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.
戦争の後、彼らの勇猛さを称えて、ヒスパニア人にはヒスパニアの、ヌミディア人にはアフリカの土地が与えられた。
§23.46.8Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat copiis, ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit.
ハンニバルはノラを離れ、ハンノを引き連れてきた軍勢とともにブルッティウム地方へと送り返した後、自身はプリア地方の冬営地へと向かい、アルピの周辺に陣を敷いた。
§23.46.9Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto, quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et praesidio, quod per hiberna ad tenendum locum satis esset, relicto ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus,
クィントゥス・ファビウスは、ハンニバルがプリアへと出発したことを聞くと、ノラとネアポリスからスエスラの上方にある陣営へ穀物を運び込ませ、防御を固め、冬の間その場所を維持するのに十分な守備隊を残した。 そして自身はカプアの近くへと陣を移し、カンパニアの地を剣と火で荒廃させた。
§23.46.10donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.
ついに、自らの力を全く信用していなかったカンパニア人たちは、城門から出て、市外の開けた場所に陣地を築くことを余儀なくされた。
§23.46.11sex milia armatorum habebant, peditem inbellem, equitatu plus poterant;
彼らは六千人の武装兵を擁していたが、歩兵は戦い慣れておらず、騎兵の能力が勝っていた。
itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.
そのため、彼らは騎兵戦によって敵を挑発した。
§23.46.12inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.
多くの高貴なカンパニア人騎兵の中に、タウレアという渾名のケッリヌス・ウィベッリウスがいた。
§23.46.13is tunc Taurea, cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem silentio facto, ubi esset Claudius Asellus, quaesivit et,
彼は同地の市民であり、カンパニア人すべての中でずば抜けて勇敢な騎兵であったため、彼がローマ軍で従軍していたときには、ただ一人のローマ人クラウディウス・アセルスだけが騎兵としての名声において彼に匹敵するほどであった。
§23.46.14quoniam verbis secum de virtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia victus aut victor caperet.
このタウレアは、長い間目を凝らして敵の部隊を観察しながらその前を騎馬で巡っていたが、ついに静粛にさせた後、クラウディウス・アセルスはどこにいるのかと問い、言葉で自分と勇敢さについて争うのが常であったのだから、なぜ剣で決着をつけ、敗者として極上の戦利品を差し出すか、あるいは勝者としてそれを手に入れないのか、と問うた。