§23.4.1hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis, iam omnibus concedentibus, dominabatur.
このようにしてパクウィウスは、命を救ったという恩義によって、元老院を平民に対してよりもはるかに自身に対して従属的な状態に置いたので、もはや誰もが屈服する中で、武器を用いることなく支配した。
§23.4.2hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari: salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis;
これ以降、元老院議員たちは威厳と自由の記憶を打ち捨てて平民に阿るようになり、挨拶を交わし、手厚く招き、入念に準備された宴でもてなした。
§23.4.3eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare, quae magis popularis aptiorque in volgus favori conciliando esset;
彼らの訴訟を引き受け、常にその当事者の側に立ち、大衆の間でより人気があり、支持を獲得するのにより適した訴訟に有利となるよう裁判官を割り当てた。
iam vero nihil in senatu agi aliter, §23.4.4quam si plebis ibi esset concilium.
今や実際、元老院においては、そこに平民の集会があるかのごとくでなければ、何事もそれ以外の方法では処理されなかった。
prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et inlecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque, §23.4.5tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire, ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
気質の欠陥だけでなく、溢れんばかりの享楽の豊かさと、海陸あらゆる美しさの誘惑によって、常に贅沢へと傾きがちであったこの国家は、この時、指導者たちのへつらいと平民の放縦によって実に奔放になり、情欲にも出費にも限度がなくなっていた。
§23.4.6ad contemptum legum magistratuum senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua verecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium.
法律や政務官、元老院に対する軽蔑に加えて、カンナエの敗戦の後、それまではいくらかの畏敬の念を抱いていたローマの支配すらも彼らが侮るようになったということが生じた。
§23.4.7id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium vetustum multas familias claras ac potentis Romanis miscuerat, §23.4.8et, cum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.
彼らがただちに反旗を翻すのを遅らせていた唯一の要因は、古い通婚関係によって多くの名門で強力な家系がローマ人と結びついていたこと、そして、一部の者たちがローマ人のもとで従軍していたこと、さらには、最も強力な絆として、カンパニア人のうちでも最も高貴な人々である三百人の騎兵が、シキリアの諸都市の守備隊としてローマ人によって選抜され派遣されていたことであった。