§23.38.1dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectae prope omnem Italiae oram, §23.38.2cum praeter Cumas velis ferrentur neque, hostium an sociorum essent, satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit.
ルカニア地方およびヒルピニ地方でこれらのことが行われている間に、マケドニア人とカルタゴ人の捕らえられた使節たちをローマへと運んでいた5隻の船が、上の海から下の海へと、イタリアのほぼ全沿岸を迂回して航行し、クマエの沖合を満帆で進んでいたとき、それらの船が敵のものか味方のものかが十分には分からなかったため、グラックスは自らの艦隊から迎えの船を派遣した。
§23.38.3cum percunctando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas adpulsae captivique ad consulem deducti et litterae datae.
互いに尋ね合うことによって、執政官がクマエにいることが分かると、船はクマエに接岸され、捕虜たちは執政官のもとへと連行され、書簡が渡された。
§23.38.4consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos iussit.
執政官はフィリッポスとハンニバルの書簡を読み終えると、封印されたすべてのものを陸路で元老院へと送り、使節たちは船で連行されるように命じた。
§23.38.5cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent, et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit cernentes, quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
ほぼ同じ日に書簡と使節たちがローマに到着し、尋問が行われて供述が書面の内容と一致したとき、まず、ただでさえカルタゴとの戦争に辛うじて耐えている彼らに、どれほど巨大なマケドニアとの戦争の脅威が差し迫っているかを目にして、元老院議員たちに重い不安が襲いかかった。
§23.38.6cui tamen adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem.
しかしながら、彼らはその不安に屈することは全くなく、直ちに、自ら進んで戦争を仕掛けることによって、いかにして敵をイタリアからそらすかということが議論された。
§23.38.7captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti quinque parari alias decernunt.
捕虜たちを監禁するように命じ、彼らの随行員たちを槍の下で売却したうえで、プブリウス・ウァレリウス・フラックスが司令官として率いていた25隻の船に加えて、別の25隻を準備することを彼らは決議した。
§23.38.8his comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae advexerant captivos legatos, §23.38.9triginta naves ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves inpositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello;
これらが準備され進水し、また、捕らえられた使節たちを運んできた5隻の船が加えられると、 30隻の船がオスティアからタレントゥムに向けて出発し、プブリウス・ウァレリウスは、副官のルキウス・アプスティウスがタレントゥムで指揮していたワロの兵士たちを船に乗せたうえで、55隻の船からなる艦隊をもって、イタリアの沿岸を守るだけでなく、マケドニアとの戦争について探るように命じられた。
§23.38.10si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, §23.38.11ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam, ut Philippum in regno contineret.
もしフィリッポスの計画が書簡や使節たちの証言と一致しているならば、法務官マルクス・ウァレリウスに書面で知らせ、彼が、副官のルキウス・アプスティウスを軍勢の指揮官に任命したうえで、タレントゥムの艦隊のもとへと出発し、最初の好機にマケドニアへと渡り、フィリッポスをその王国内に留めておくように努めること(が命じられた)。
§23.38.12pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni regi;
艦隊の維持とマケドニアとの戦争のために、ヒエロン王に返還されるためにシキリアのアッピウス・クラウディウスのもとへ送られていた、あの資金が割り当てられた。
ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta.
その資金は、副官のルキウス・アンティスティウスを通じてタレントゥムへと運ばれた。
§23.38.13simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.
同時に、ヒエロンから20万モディウスの小麦と、10万モディウスの大麦が送られた。