§23.38.1dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectae prope omnem Italiae oram, §23.38.2cum praeter Cumas velis ferrentur neque, hostium an sociorum essent, satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit.
当这些事在卢卡尼亚和希尔皮尼人中进行时,五艘运送被捕获的马其顿与迦太基使节前往罗马的船只,从上方的海绕过几乎整个意大利海岸到达下方的海,当它们扬帆驶过库迈,且无法确知其属于敌方还是盟友时,格拉古从自己的舰队中派出了船只去迎击。
§23.38.3cum percunctando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas adpulsae captivique ad consulem deducti et litterae datae.
当通过相互询问得知执政官在库迈时,船只便在库迈靠岸,俘虏被带到执政官面前,书简也被呈上。
§23.38.4consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos iussit.
执政官在阅毕腓力和汉尼拔的书简后,将所有封印好的文件通过陆路送往元老院,并下令用船只运送这些使节。
§23.38.5cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent, et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit cernentes, quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
当大约在同一天,书简和使节们抵达罗马,且在审问之后口供与书面内容相符时,首先,一股沉重的忧虑袭上了元老院议员们的心头,因为他们看到,对于几乎无法承受布匿战争的他们来说,一场多么巨大的马其顿战争重压正迫在眉睫。
§23.38.6cui tamen adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem.
然而他们绝没有因此屈服,以至于立即讨论起如何通过主动发起战争,将敌人从意大利引开。
§23.38.7captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti quinque parari alias decernunt.
他们下令将俘虏投入监牢,并将其随行人员在枪下售出,随后决定在普布利乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯指挥的二十五艘船只之外,再准备另外二十五艘。
§23.38.8his comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae advexerant captivos legatos, §23.38.9triginta naves ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves inpositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello; §23.38.10si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, §23.38.11ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam, ut Philippum in regno contineret.
在这些船只筹备并下水、且加上了运送被捕使节的那五艘船之后,三十艘船从奥斯提亚出发前往塔兰托,普布利乌斯·瓦莱里乌斯奉命在将副将卢基乌斯·阿普斯蒂乌斯在塔兰托指挥的瓦罗士兵登船后,不仅要用五十五艘船的舰队保卫意大利海岸,还要探察有关马其顿战争的情况;如果腓力的计划与使节们的书简及交代相吻合,他应通过书简通知大法官马尔库斯·瓦莱里乌斯,后者在任命副将卢基乌斯·阿普斯蒂乌斯负责陆军后,前往塔兰托登上舰队,并在最早的机会渡海进入马其顿,尽力将腓力限制在其王国内。
§23.38.12pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta.
用于维护舰队和马其顿战争的资金,被定为此前送往西西里给阿庇乌斯·克劳狄乌斯以归还给希伦国王的那笔钱;这笔钱由副将卢基乌斯·安蒂斯提乌斯运往塔兰托。
§23.38.13simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.
同时,希伦送来了二十万莫迪的麦子和十万大麦。