§23.28.1eae litterae quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est;
この書簡は最初、元老院を大いに動かしたものの、イタリアへの配慮がより優先され、より重要であったため、ハスドルバルについてもその軍勢についても何も変更されなかった。
§23.28.2Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus.
ヒミルコが、陸路と海路でヒスパニアを維持し保護するために、正規の軍勢と増強された艦隊とともに派遣された。
§23.28.3qui ut pedestris navalisque copias traiecit, castris communitis navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus delectis ipse, quantum maxime adcelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem pervenit.
彼が陸海軍を渡らせ、陣営を強固にし、船を引き上げて土塁で囲んだ後、自らは選り抜きの騎兵とともに、できる限りの速度で、忠誠の疑わしい敵対的な諸部族の間を、同様に警戒を怠らずに通り抜け、ハスドルバルのもとに到達した。
§23.28.4cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset ipse in vicem, quem ad modum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra redit nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat, antequam consentirent.
元老院の決議と命令を説明し、今度は自らがヒスパニアでの戦争をどのように進めるべきかについて教えを受けると、彼は自分の陣営へと引き返した。 彼らが結束する前に、あらゆる場所から立ち去っていたため、迅速さ以外に身の安全を守るものはなかった。
§23.28.5Hasdrubal, priusquam moveret castra, pecunias imperat populis omnibus suae dicionis,
ハスドルバルは、陣営を移動させる前に、支配下にあるすべての部族に金を要求した。
§23.28.6satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse;
ハンニバルが特定の通過権を金で買い、ガリア人の補助兵も雇うことなしには得られなかったこと、また、資金がなければこれほどの大旅行を開始してもアルプスに到達することはほとんどできなかったであろうことを、十分に知っていたからである。
inopem tantum iter ingressum vix penetraturum ad Alpis fuisse: pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit.
こうして金を急速に徴収した後、彼はエブルス川へと下っていった。
decreta Carthaginiensium §23.28.7et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant,
カルタゴ人たちの決議とハスドルバルの行軍がローマ人に伝えられると、両将軍はすべてのことを差し置いて、軍勢を合流させ、その企てに立ち向かい阻止する準備を整えた。
§23.28.8rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore.
もし、それ自体でも単独では耐えがたいイタリアの敵であるハンニバルに、将軍ハスドルバルとヒスパニアの軍勢が合流するなら、それがローマ帝国の終焉となるだろうと考えたからである。
§23.28.9his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne cum diu consultassent, utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, §23.28.10urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.
これらの憂慮に悩まされながら、彼らはエブルス川に軍勢を集め、川を渡った後、陣営と陣営を対峙させるべきか、それともカルタゴ人の同盟部族を攻撃することによって敵を予定の行軍から遅らせるだけで十分とするか、長く協議した末、近くの川にちなんでヒベラと名付けられた、当時その地域で最も裕福な都市を攻撃する準備を始めた。
§23.28.11quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam.
ハスドルバルがこれを察知すると、同盟部族に援助を与える代わりに、自らは最近ローマ人の庇護下に下った都市を攻撃するために進軍した。
§23.28.12ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem versum bellum.
こうして、すでに開始されていた包囲戦はローマ人によって放棄され、戦いはハスドルバル自身へと向けられた。