§23.25.1hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas, ut tabernis clausis velut nocturna solitudine per urbem facta senatus aedilibus negotium daret, §23.25.2ut urbem circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent, tum Ti.
この惨劇が報じられたとき、国家は多日間にわたり非常に大きな恐怖の中にあったため、店が閉ざされてまるで夜の静寂が街全体に生じたかのようになり、元老院はアエディリスたちに任務を与えて、市内を巡回し、店を開けさせ、公の哀悼の様子を街から取り除くよう命じるほどであった。
Sempronius senatum habuit consolatusque patres est et adhortatus,
そのとき、ティベリウス・センプロニウスは元老院を招集し、議員たちを慰め、また励ました。
§23.25.3ne, qui Cannensi ruinae non succubuissent, ad minores calamitates animos summitterent.
カンナエの破滅に屈しなかった人々が、それより小さな災難に対して気力をくじかれることのないように、と。
quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, §23.25.4prospera modo essent, sicut speraret futura;
敵カルタゴ人とハンニバルに関する限りは、彼が期待しているように、事態が順調でさえあればよい。
Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse, ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore.
ガリアとの戦争は安全に無視することも延期することも可能であり、あの不実に対する復讐は神々とローマ市民の権能のうちにあるだろう。
de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum.
カルタゴの敵と、その戦争を遂行するための軍勢についてこそ、相談し議論せねばならない。
§23.25.5ipse primum, quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit;
彼自身、まず独裁官の軍の中にどれだけの歩兵と騎兵、どれだけの市民と同盟兵がいるかを述べた。
tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit;
次いでマルケッルスが自身の軍勢の総数を説明した。
§23.25.6quid in Apulia cum C. Terentio consule esset, a peritis quaesitum est.
アプリアにおいて執政官ガイウス・テレンティウスのもとに何があるのかが、詳しい者たちに尋ねられた。
nee, unde duo consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur, inibatur ratio.
しかし、どこからこれほどの大戦に対して十分に強力な二つの執政官軍を編成しうるか、見通しは立たなかった。
itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit.
したがって、正当な怒りが駆り立ててはいたものの、ガリアは叙上の年に不問に付すことが決定された。
§23.25.7exercitus dictatoris consuli decretus est.
独裁官の軍勢が執政官に割り当てられた。
de exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare, donecin Italia bellum esset, placuit;
マルクス・マルケッルスの軍勢については、そのうちカンナエの敗走から生還した者たちをシキリアに送り、イタリアで戦争が続く限り、そこで軍務に就かせることが決定された。
§23.25.8eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris, nullo praestituto militiae tempore, nisi quod stipendiorum legitimorum esset.
同じ場所へ、独裁官の軍団から、最も体力の衰えた兵士がそれぞれ送られることとし、法定の軍役期間を除いては、あらかじめ軍務の期限を設けないこととした。
§23.25.9duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt, eumque, cum primum salvis auspiciis posset, creari placuit;
二つの首都軍団が、ルキウス・ポストゥミウスの代わりに補充されるべきもう一人の執政官に割り当てられ、鳥占に障りがない限り速やかに、その者が選出されることが決定された。
§23.25.10legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae evenissent, militum sumere quantum opus esset;
さらに、二つの軍団を可及的速やかにシキリアから召還し、そこから、首都軍団を割り当てられた執政官が必要なだけの兵士を徴集することが決定された。
§23.25.11C. Terentio consul prorogari in annum imperium, neque de eo exercitu, quem ad praesidium Apuliae haberet, quicquam minui.
ガイウス・テレンティウスの執政官としての指揮権は1年間延長され、彼がアプリアの防衛のために擁している軍勢からは、何一つ削減されないこととなった。