§22.52.1spoliis ad multum diei lectis Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum bracchio obiecto flumine eos excludit.
一日の多くが戦利品の回収に費やされた後、ハンニバルはより小さな陣営を攻撃するために軍を率い、何よりもまず防壁を築いて、彼らを川から遮断した。
§22.52.2ceterum abi omnibus labore vigiliis vulneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta.
しかし、労働、夜番、さらには傷によって全員が疲弊していたため、ハンニバル自身の予想よりも早く降伏がなされた。
§22.52.3pacti, ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, e ut eo pretio persoluto cum singulis abirent uestimentis in castra hostis acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.
武器と馬を引き渡すこと、ローマ市民一人につき4頭立て馬車の刻印のある貨幣(クァドリガティ)300、同盟市民一人につき200、奴隷一人につき100(の身代金を支払うこと)、そしてその金額が支払われたなら、一人につき一着の衣服だけを身にまとって立ち去ることで合意し、彼らは敵を陣営内に受け入れ、全員が監視下に引き渡された。 市民と同盟市民は別々に分けられた。
§22.52.4dum ibi tempus teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti.
そこで時間が費やされている間に、他方、より大きな陣営(そこには十分な兵力と気力があった)から、約4000人の歩兵と200人の騎兵が、ある者は列をなし、ある者は野原にあちこち散らばって(それも同じように安全であったのだが)、カヌシウムへ逃げ落ちた。 そのため、陣営そのものは、負傷者や臆病な者たちによって、もう一方の陣営と同じ条件で敵に引き渡された。
§22.52.5praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti — quod plurimum in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur — omnis cetera praeda diripienda data est.
莫大な戦利品が獲得された。 そして、馬や人間、およびわずかばかりの銀(その大部分は馬の装飾具に含まれていた。 なぜなら、食事用の加工された銀製品は、特に従軍中においては、ごくわずかしか使っていなかったからである)を除いて、他のすべての戦利品は略奪のために与えられた。
§22.52.6tum sepeliendi causa conferri unum corpora suorum iussit.
その後、彼は埋葬のために自分の部下たちの遺体を一箇所に集めるように命じた。
ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum.
最も勇敢な男たちが約8000人(死亡した)と言われている。
consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt.
ローマの執政官もまた捜索され、埋葬されたと、一部の著述家たちは伝えている。
§22.52.7eos, qui Canusium perfugerant, mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.
カヌシウムへ逃げ落ちた人々は、カヌシウムの人々からは城壁と屋根だけを提供されて受け入れられていたが、家柄もよく富にも恵まれたブサという名のアプリアの女性が、彼らを穀物、衣服、さらには旅費で援助した。 この寛大な行為に対して、後に戦争が終わった際、元老院から彼女に栄誉が授けられた。