§22.50.1haec est pugna Cannensis,Alliensi cladi nobilitate par, §22.50.2ceterum uti eis, quae post pugnam accidere, levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.
これがカンナエの戦いであり、その悪名においてアリア川の惨劇に匹敵するが、しかしながら、戦闘の後に起こった出来事においては、敵が行動を怠ったためにアリア川の時よりは軽かったものの、軍隊の虐殺という点においてはより重く、より悲惨なものであった。
§22.50.3fuga namque ad Aliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit; ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.
というのも、アリアにおける逃走は、都市を敵に売り渡したとはいえ、軍隊を温存したのに対し、カンナエでは、逃走する執政官に付き従ったのはわずか五十人にすぎず、死にゆくもう一人の執政官のもとには、ほぼ全軍が留まったからである。
§22.50.4binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium, qui in maioribus erant, mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse.
二つの陣営において、指導者もいない半ば武装を失った群衆がいたとき、大陣営にいた者たちは、敵が戦闘と、その後の喜びによる宴会に疲れ果てて夜の眠りに沈んでいる間に、自分たちのところへ移動してくるようにと伝令を送った。 一つの隊列となってカヌシウムへと出発するためである。
§22.50.5eam sententiam alii totam aspernari: cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? quia videlicet plena hostium omnia in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere.
この提案を、ある者たちは全面的に拒絶した。 なぜなら「なぜ、自分たちを呼び出している者たち自身が来ないのか。 同じように合流できるはずではないか。 どうせ、中間のすべての場所が敵で満ちており、彼らは自分たちの体よりも他人の体をそのような危険にさらしたいのだろう」と考えたからである。
§22.50.6aliis non tam sententia displicere quam animus deesse.
他の者たちにとっては、提案が気に入らないというよりは、勇気が欠けていた。
tum p. Sempronius Tuditanus tribunus militum “capi ergo mavultis” inquit “ab avarissimo et crudelissimo hoste, aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus, Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?
そのとき、軍事担当副官プブリウス・センプロニウス・トゥディタヌスが言った。 「では、君たちは極めて強欲で残酷な敵に捕らえられ、君たちの首に値がつけられ、お前がローマ市民なのかラティウムの同盟兵なのかを問い質す者たちから身代金を要求されるのを望むのか。 お前たちの屈辱と悲惨から、他人が名誉を得るために。
§22.50.7non tu si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum, qui circa eum cumulati iacent, cives estis.
いや、君たちが、汚辱に生きるより立派に死ぬことを選んだ執政官ルキウス・アエミリウスや、彼の周囲に積み重なって横たわっている非常に多くの極めて勇敢な男たちの同胞であるなら、そんなことはないはずだ。
§22.50.8sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque inconpositi obstrepunt portis, erumpamus.
しかし、夜が明け、より大きな敵の隊列が退路を塞ぐ前に、門のところで無秩序かつばらばらに騒いでいる者たちの間を突き抜けて、打って出よう。
§22.50.9ferro atque audacia via fit quamvis per confertos hostis.
剣と勇気があれば、いかに密集した敵の間であっても道は開かれる。
cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias.
楔形陣形をとれば、このだらしなく散開した敵の隊列など、何も遮るものがないかのように蹴散らすことができる。
itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam vultis.
だから、自分自身と国家の安全を望む者は、私と共に来い。
” §22.50.10haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostis: et cum in latus dextrum, §22.50.11quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt, atque inde protinus aio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.
」これらの言葉を述べると、彼は剣を抜き、楔形陣形を作って敵の真っ只中を進んだ。 そして、無防備であった右脇腹に向けて、ヌミディア兵たちが投げ槍を放ってきたが、彼らは盾を右側に持ち替えて、約六百人が大陣営へと脱出した。 そしてそこから直ちに、もう一つの大きな隊列と合流して、無事にカヌシウムへと到着した。
§22.50.12haec apud victos magis impetu animorum, quem ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebantur.
敗者たちの間でのこれらの行動は、彼ら自身の計画や誰かの命令によるというよりは、各自の気性や運命が与えた精神の勢いによって行われたのであった。