§22.43.1Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit.
ハンニバルは、ローマ人が軽率に動いたものの、最終的な無謀さにまでは踏み込まなかったのを見て、策略が露見して無駄に終わると、陣営へと戻った。
§22.43.2ibi plures dies propter inopiam frumenti manere nequit, novaque consilia in dies non apud milites solum mixtos ex conluuione omnium gentium sed etiam apud ducem ipsum oriebantur.
彼は穀物の不足のためにそこに何日も留まることができず、あらゆる民族の混成物である兵士たちの間だけでなく、将軍自身の内にも、日ごとに新たな計画が沸き起こっていた。
§22.43.3nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam primo, postremo famem, et mercennarios milites maxime Hispani generis de transitione cepisse consilium fama esset,
なぜなら、初めは不満のつぶやきが、次いで、未払いの給与を要求し、最初は食糧不足を、最後には飢えを訴える者たちの公然たる怒号が沸き起こり、また、特にスペイン系の傭兵たちが寝返りの計画を立てているという噂が流れたからである。
§22.43.4ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse, ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet.
ハンニバル自身も時折、すべての歩兵を置き去りにして騎兵とともに逃げ去るほどに、ガリアへの逃走を考えていたとさえ言われている。
§22.43.5cum haec consilia atque hic habitus animorum esset in castris, movere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus Apuliae loca, simul quod, quo longius ab hoste recessisset, transfugia inpeditiora levibus ingeniis essent.
陣営内がこのような計画と雰囲気であったとき、彼はそこから、より温暖でそれゆえに収穫も早いプーリアの地へと移動することを決定した。 同時に、敵から遠く離れれば離れるほど、移り気な気性の者たちにとって脱走が困難になるからでもあった。
§22.43.6profectus est nocte ignibus similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret Romanos.
彼は、前回同様の罠への恐れがローマ人を引き留めるように、同じように火を焚き、見せかけのために少数のテントを残して、夜間に立ち去った。
§22.43.7sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montis exploratis cum relatum esset, visum procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta.
しかし、同じルカーニア人のスタティリウスによって、陣営の先や山の向こう側のすべてが偵察され、敵の隊列が遠くに見えたと報告されると、そのとき敵を追撃することについての計画が議論され始めた。
§22.43.8cum utriusque consulis eadem, quae ante semper fuisset, sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium prioris anni consulem adsentiretur, §22.43.9ex maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt.
両執政官の意見は以前と全く同じままであったが、ほとんどすべての者がワロに賛同し、パウルスには前年の執政官セルウィリウスを除いて誰も賛同しなかったため、多数派の意見に従い、運命に促されて、彼らはローマの惨劇によってカンナエを悪名高きものにするために出発した。
§22.43.10prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit.
その村の近くに、ハンニバルはウォルトゥルヌス風に背を向けた形で陣営を敷いていた。 この風は、乾燥によってからからに乾いた平原から塵の雲を運んでくるものであった。
§22.43.11id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugnaturi.
このことは、陣営自体にとっても非常に好都合であったが、彼らが戦列を整え、自らは風に背を向けて背後から風が吹くだけの状態で、もうもうと立ち込める塵によって視界を奪われた敵と戦うことになるであろうから、特に戦いにおいて救いとなるはずであった。