§22.24.1Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat.
当時、ローマ軍はラリヌムの領野にいた。
praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore.
騎兵長官ミヌキウスが、前述のように独裁官がローマ市へ出発したため、指揮を執っていた。
§22.24.2ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur, agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret.
しかしながら、高い山の上という安全な場所に置かれていた陣営が、今や平地へと移され、将軍の気性に応じて、散開している食糧調達員、あるいはわずかな守備隊しか残されていない陣営に対して攻撃を仕掛けようという、より大胆な計画が巡らされていた。
§22.24.3nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos.
そしてハンニバルにも、指揮官の交代とともに戦争のやり方が変わり、敵が慎重にというよりは激しく事を運ぶであろうことが見抜かれていた。
§22.24.4ipse autem, quod minime quis crederet, cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit,
一方彼自身は、誰もがほとんど信じられないことだが、敵がより近くに迫っているときに、兵士の3分の2を陣営に留めて、3分の1を食糧調達に派遣した。
§22.24.5dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio milia in tumulum hosti conspectum, ut intentum se sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos.
その後、彼は陣営自体を敵のより近く、ゲレオーニウムから約2マイルの、敵から見える丘の上へと移動させた。 それは、もし何らかの攻撃が加えられた場合に食糧調達員を守るため、自分が注意を怠らないことを敵に示すためであった。
§22.24.6propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit;
そこから、ハンニバルにとってより近く、かつローマ軍の陣営を直に見下ろす丘が現れた。
ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt.
これの占領に向かう際、もし昼間に公然と行くならば、敵がより短い道を通って先手を打つことは疑いなかったため、夜間に密かに派遣されたヌミディア兵がこれを占領した。
§22.24.7quos tenentis locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra.
翌日、ローマ人はこの場所を保持している彼らの数の少なさを軽蔑して追い払うと、彼ら自身がそこへ陣営を移した。
§22.24.8tum utique exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat Romana acies.
その時、確かに両軍の柵と柵の間にはほんのわずかな空間しか離れておらず、その空間のほぼ全体をローマの戦列が埋めていた。
simul et per aversa castra equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit.
同時に、陣営の背後から軽装歩兵を伴って派遣された騎兵が、食糧調達員たちに対して、散開していた敵の広範囲にわたる殺戮と逃走を引き起こした。
§22.24.9nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat.
ハンニバルは会戦を挑む勇気が出なかった。 なぜなら、これほど少数では、もし攻撃された場合に陣営を辛うじて守ることしかできなかったからである。
iamque artibus Fabii, §22.24.10sedendo et cunctando, bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant.
そして今や、ファビウスの戦術によって、留まることと遅延することによって、彼は戦争を遂行し、自軍をゲレオーニウムの城壁の前にあった以前の陣営へと退却させていた。
iusta quoque acie
また、正式な会戦により、旗を突き合わせて戦いが行われたと伝える著述家もいる。
§22.24.11et collatis signis dimicatum quidam auctores sunt: primo concursu Poenum usque ad castra fusum, inde eruptione facta repente versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu proelium restitutum.
それによれば、最初の衝突でカルタゴ軍は陣営まで退散させられ、そこから彼らが突撃をかけたことで恐怖が突如ローマ人に反転したが、その後、サムニウム人ヌメリウス・デキムスの介入によって戦況が挽回されたという。
§22.24.12hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma venientis.
この者は、彼の出身地であるボウィアヌムだけでなくサムニウム全土において、家柄と富で第一人者であったが、独裁官の命令により8000の歩兵と500の騎兵を陣営へと率いており、ハンニバルの背後に現れたとき、両陣営に対し、クイントゥス・ファビウスとともにローマからやって来る新しい援軍であるかのような印象を与えた。
§22.24.13Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos, Romanum insecutum adiuvante Samnite duo castella eo die expugnasse.
ハンニバルは何か伏兵をも恐れて自軍を退却させ、ローマ人はこれを追撃して、サムニウム人の援助を得てその日に二つの砦を攻め落としたという。
§22.24.14sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum;
敵は6000人が討たれ、ローマ人はちょうど5000人が討たれた。
tamen in tam pari prope clade vanam famam egregiae victoriae cum vanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.
それにもかかわらず、これほどほぼ互角の損害の中で、輝かしい勝利という虚偽の噂が、騎兵長官のさらに中身のない報告書とともにローマへともたらされた。