§22.24.1Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat.
此时,罗马军队正驻扎在拉里努姆的领地。
praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore.
由于独裁官如前所述已前往罗马城,骑兵长官米努基乌斯正在主持指挥。
§22.24.2ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur, agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret.
然而,此前设在高山安全地带的营地,现在被迁移到了平原,并且根据将领的性格,人们正在策划更为大胆的方案,以便对分散的采粮者或仅留有薄弱防守的营地发起进攻。
§22.24.3nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos.
汉尼拔也并未忽视,战争的方式已随着指挥官的更换而改变,敌人将以更凶猛而非更审慎的方式行事。
§22.24.4ipse autem, quod minime quis crederet, cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit, §22.24.5dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio milia in tumulum hosti conspectum, ut intentum se sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos.
此外,他自己——在敌人如此接近时,这几乎是任何人最难以置信的——将三分之二的士兵留在营中,而派出了三分之一去采集粮食;随后,他将营地移得更靠近敌人,距离格雷奥尼乌姆大约两英里,迁至敌人视野内的一座山丘上,以便让敌人知道他正严阵以待,随时准备在采粮者遭受任何袭击时提供保护。
§22.24.6propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt.
从那里看去,出现了一座离他更近、且直接俯瞰罗马营地的山丘;为了占领这座山丘,如果白天公然前往,敌人无疑会走更近的路先发制人,因此夜间秘密派出的努米底亚人占领了它。
§22.24.7quos tenentis locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra.
第二天,罗马人蔑视坚守该地的人数稀少,在将他们驱逐之后,便将自己的营地迁到了那里。
§22.24.8tum utique exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat Romana acies.
此时,两军壕堑之间确实只隔了极小的空间,而罗马的战线几乎填满了这整个空间。
simul et per aversa castra equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit.
与此同时,从营地后方与轻装部队一同派出的骑兵,在分散的敌方采粮者中造成了广泛的杀戮与溃逃。
§22.24.9nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat.
汉尼拔不敢进行决战,因为手头人数如此之少,如果营地受到攻击,他几乎无法守住。
iamque artibus Fabii, §22.24.10sedendo et cunctando, bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant.
此时,通过法比乌斯的战术,也就是通过静坐和拖延,他维持着战争,并将自己的士兵撤回到此前位于格雷奥尼乌姆城墙前的旧营地。
iusta quoque acie §22.24.11et collatis signis dimicatum quidam auctores sunt: primo concursu Poenum usque ad castra fusum, inde eruptione facta repente versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu proelium restitutum.
也有一些著述家认为,双方曾进行过一场正式的会战,并且是正面交锋:在第一次交锋中,迦太基人被击溃并一路退至营地;随后,迦太基人出击,恐慌突然转向了罗马人;接着,由于萨姆奈特人努梅里乌斯·德基缪斯的介入,战局得以挽回。
§22.24.12hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma venientis.
此人不仅在他出身的博维亚努姆,而且在整个萨姆尼乌姆,在门第和财富上都是首屈一指的。 他奉独裁官之命,正率领八千步兵和五百骑兵前往营地;当他从后方出现时,给双方都造成了一种错觉,以为这是与昆图斯·法比乌斯一同从罗马赶来的新援军。
§22.24.13Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos, Romanum insecutum adiuvante Samnite duo castella eo die expugnasse.
汉尼拔因担心有伏兵也撤回了士兵,而罗马人在萨姆奈特人的协助下展开追击,并在当天攻克了两座堡垒。
§22.24.14sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade vanam famam egregiae victoriae cum vanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.
敌人被歼灭六千人,罗马人也损失了足足五千人;然而,在这场几乎不相上下的惨剧之中,关于取得辉煌胜利的虚假流言,连同骑兵长官更加空洞无物的信件,一起被送往了罗马。