§22.21.1quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem;
それから夏の残りの期間は平穏になると思われたし、カルタゴの敵側に関していえば、そうなっていたであろう。
§22.21.2sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, §22.21.3Mandonius Indebilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt.
しかし、イスパニア人自身の気質が不穏で、新しい流行(反乱)を渇望するものであることに加え、かつてイレルゲテース族の小王であったマンドニウスとインデビリスが、ローマ軍が峠から沿岸地方へと退いた後に、同胞を煽り立て、略奪のためにローマの同盟者の和平が保たれた領土へと侵入してきた。
§22.21.4adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere, mille hominibus occisis, quibusdam captis magnaque parte armis exuta.
彼らに対して、スキピオによって派遣された、軽装の補助兵を率いる軍事護民官たちが、即席の軍勢に対するように、軽い戦闘で彼らを敗走させ、千人を殺害し、一部を捕虜とし、大部分の武器を剥ぎ取った。
§22.21.5hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit.
しかし、この反乱によって、大洋へと退却しつつあったハスドルバルは、同盟者を保護するためにヒベールス川のこちら側へと引き戻された。
§22.21.6castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem erant, cum fama repens alio avertit bellum.
カルタゴ軍の陣営はイレルガウォネース族の領土にあり、ローマ軍の陣営はノワ・クラシスにあったが、そのとき突如として届いた知らせが、戦争の方向を別の場所へとそらせた。
§22.21.7Celtiberi qui principes regionis suae legatos miserant obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt, provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt.
自らの地域の有力者として、使節を派遣しローマ軍に人質を差し出していたケルティベリア人たちが、スキピオから送られた使者によって奮起して武器を取り、強力な軍隊を率いてカルタゴ人の属州に侵入した。
§22.21.8tria oppida vi expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnant; ad quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.
彼らは力ずくで3つの町を攻略し、そこからハスドルバル自身と2度の戦闘で実に見事に戦い、敵を約1万5千人殺害し、多くの軍旗とともに4千人を捕虜とした。