§22.21.1quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem; §22.21.2sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, §22.21.3Mandonius Indebilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt.
此后,夏天的其余时间似乎将会是太平的,而且就迦太基敌人而言,本也会是如此;但除了西班牙人自身的性格本就躁动不安且渴望变革之外,曾任伊莱尔格特斯人小王的曼多尼乌斯和因德比利斯,在罗马人从山口退往沿海一带之后,煽动起他们的同胞,侵入罗马盟友已获和平的领地进行掠夺。
§22.21.4adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere, mille hominibus occisis, quibusdam captis magnaque parte armis exuta.
针对他们,西庇阿派遣的军事护民官率领轻装辅助军,在一场轻微的交战中便将他们击溃,视其如乌合之众,斩首千人,俘获若干,并剥夺了大部分人的武器。
§22.21.5hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit.
然而,这场骚乱将正向大洋撤退的哈斯德鲁巴拉回了埃布罗河这边,以保护他的盟友。
§22.21.6castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem erant, cum fama repens alio avertit bellum.
迦太基的营地在伊莱尔加沃内斯人的领地上,罗马的营地在诺瓦克拉西斯,这时一个突如其来的消息将战争引向了另一个方向。
§22.21.7Celtiberi qui principes regionis suae legatos miserant obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt, provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt.
凯尔特伊比利亚人,他们曾作为其地区的领袖向罗马人派遣使者并交付人质,在西庇阿派出的信使煽动下拿起武器,率领一支强有力的军队入侵了迦太基人的行省。
§22.21.8tria oppida vi expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnant; ad quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.
他们用武力攻占了三座城镇;随后与哈斯德鲁巴本人进行了两场极其出色的战斗;消灭了多达一万五千名敌人,并缴获了许多军旗,俘虏了四千人。