§22.20.1Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem navis omnis, §22.20.2quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.
ローマ軍は、陸地が敵の支配下にあり、海岸全体に武装した戦列が展開しているのが見えたにもかかわらず、躊躇することなく敵の動揺した艦隊を追撃し、岸に衝突して船首を砕いたり、浅瀬に竜骨を固定させてしまったりしなかったすべての船を、自船の船尾に結びつけて深海へと引き出し、40隻のうち約25隻を拿捕した。
§22.20.3neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto eius orae mari potiti erant.
そして、それがその勝利の最も輝かしい点だったわけではなく、一度の軽微な戦闘によって、その沿岸全体の海の支配権を手に入れたことこそがそうであった。
§22.20.4itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in terram facta.
それゆえ、彼らは艦隊でオヌサへと進み、船から陸地への上陸が行われた。
cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, §22.20.5atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt.
彼らが力づくで市を攻略し、攻略後にそれを略奪すると、そこからカルタゴを目指し、周辺のすべての土地を荒廃させ、最後には城壁や城門に隣接する建物をも焼き払った。
§22.20.6inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale.
そこから艦隊は、今や獲物で重くなってロングンティカに到着した。 そこには、ハスドルバルによって航海用に集められた大量のエスパルト草があった。
quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est.
使用するのに十分な量が運び出された後、残りはすべて焼き払われた。
§22.20.7nec continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum.
大陸の沿岸が航行されただけではなく、エブスス島への渡航も行われた。
ibi urbe, quae caput insulae est, §22.20.8biduum nequiquam summo labore oppugnata ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est, §22.20.9ad populationem agri versi direptis aliquot incensisque vicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.
そこにおいて、島の首都である都市が、最大限の労力をもって二日間にわたり無駄に攻撃されたが、むなしい希望のために時間が無駄に費やされていると気づかれると、土地の略奪へと転じ、いくつかの村を略奪し焼き払い、大陸からよりも大きな獲物を手に入れて船へと撤退した。 その時、バリアレス諸島からの使節たちが和平を求めてスキピオのもとにやって来た。
§22.20.10inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt.
そこから艦隊は引き返し、属州のこちら側の地域へと戻った。 そこへ、ヒベールス川のこちら側に住むすべての部族の使節たち、そして遠方のイスパニアの多くの部族の使節たちまでもが集まってきた。
§22.20.11sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi, amplius fuere centum viginti.
しかし、人質を差し出すことで、真にローマの支配と主権のもとに入った部族は、120を超えた。
§22.20.12igitur terrestribus quoue copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus.
こうして、陸上兵力にも十分に自信を抱いたローマの将軍は、カストゥロの峠まで進軍した。
Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.
ハスドルバルはルシタニア、すなわち大洋により近い方へと退いた。