§22.19.1principio aestatis, qua haec gerebantur, in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est.
これらのことが行われていた夏の初め、イスパニアでもまた陸と海で戦争が始まった。
§22.19.2Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum paratumque acceperat, §22.19.3decem adiectis quadraginta navium classem Himilconi tradit, atque ita Carthagine profectus navis prope terram, exercitum in litore ducebat paratus confligere, quacumque parte copiarum hostis occurrisset.
ハスドルバルは、兄から建造され装備を整えられた状態で引き継いだ船の数に、 10隻を加え、40隻からなる艦隊をヒミルコに委ねた。 そして自らはカルタゴから出発し、敵がどのような兵力で遭遇してこようとも戦闘を交える準備を整え、船を陸地近くに進め、陸軍を海岸沿いに率いていた。
§22.19.4Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit;
クナエウス・スキピオは敵が冬営地から動いたと聞くと、最初は同じ計画を抱いていた。
deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves inposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit.
しかし、新たな支援軍についての凄まじい噂のために、陸上で戦う勇気が出ず、選りすぐった兵士を船に乗せ、35隻の艦隊を率いて敵を迎え撃つために進んだ。
§22.19.5altero ab Tarracone die adstationem decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit.
タラコから二日目に、彼はヒベールス川の河口から10マイル離れた錨地に到着した。
inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita.
そこから先発させたマッシリア人の2隻の偵察船が戻り、カルタゴの艦隊が河口に停泊しており、陣営が川岸に築かれていると報告した。
§22.19.6itaque ut inprovidos incautosque universe simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit.
それゆえ、不意を突き、警戒していない彼らを、一斉に恐怖を浴びせることで圧倒しようと、錨を上げて敵へと進んだ。
multas et locis altis positas turris Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur.
イスパニアには高い場所に建てられた多くの塔があり、それらは盗賊に対する見張り台や防壁として使われていた。
§22.19.7inde primo conspectis hostium navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis,
そこから敵の船が最初に見つかったことで、ハスドルバルに合図が送られた。 そして、櫂の音やその他の船乗りの騒音もまだ聞こえず、岬が艦隊の姿を現してもいないうちに、海や船の上よりも先に、陸地や陣営で騒動が持ち上がった。
§22.19.8cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die expectantis, conscendere naves propere atque arma capere iubet: classem Romanamiam haud procul portu esse.
その時突然、ハスドルバルから次々と派遣された騎兵たちが、海岸を歩き回ったり幕舎で休んだりしており、その日敵や戦闘のことなど全く予想だにしていなかった者たちに、急いで船に乗り込み、武器を取るようにと命じた。 ローマの艦隊がすでに港のすぐ近くまで迫っているというのである。
haec equites dimissi passim imperabant;
あちこちに派遣された騎兵たちは、これらのことを命令して回った。
§22.19.9mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naves simul remigibus militibusque fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo.
まもなくハスドルバル自身が全軍を率いて到着したが、水夫たちと兵士たちが一斉に船へと雪崩れ込み、戦いに赴くというよりはむしろ陸地から逃げ出す者のように振る舞うため、いたるところが様々な騒音で騒がしくなった。
§22.19.10vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.
全員がようやく乗り込んだかどうかの時に、ある者たちは係留ロープを解いて錨のところまで進み、別の者たちは何にも引き留められないようにと錨綱を切り、すべてを慌ただしく大急ぎで行ったため、兵士の装備によって航海作業が妨げられ、水夫たちの狼狽によって兵士は武器を取り、装着することを阻まれた。
§22.19.11et iam Romanus non adpropinquabat modo, sed derexerat etiam in pugnam naves.
そしてすでにローマ軍は近づいているだけでなく、船を戦闘隊形に整えてさえいた。
itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem.
それゆえ、カルタゴ軍は敵や戦闘によってよりも、自分たち自身の混乱によって動揺し、戦闘を開始したというよりはむしろ試みただけで、艦隊を退却へと転じさせた。
§22.19.12et cum adversi amnis os lato agmini et tum multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti partim armati partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere;
そして、向かい風の川の河口は、広がった隊列にとって、また当時一斉に押し寄せていた多くの船にとって、到底進入できるものではなかったため、彼らはあちこちで船を海岸に乗り上げさせた。 そして、浅瀬や乾いた砂浜に逃れた者たちは、ある者は武装し、ある者は武器を持たずに、海岸沿いに整列していた味方の戦列へと逃げ込んだ。
duae tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quattuor suppressae.
それでも、最初の衝突でカルタゴの船2隻が拿捕され、4隻が撃沈されていた。