§22.15.1Fabius in suos haud minus quam hostis intentus prius ab illis invictum animum praestat.
敵に対してと同様に味方に対しても警戒を怠らなかったファビウスは、まず第一に彼らから屈することのない精神を示した。
quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit,
自分のあの遅滞が、自陣の中だけでなく、いまやローマにおいても不評であることを十分に知っていたけれども、それでも同じ方針を頑なに守り、夏の残りの期間を引き延ばした。
§22.15.2ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus.
それは、あらゆる努力で求めていた戦闘の望みを絶たれたハニバルが、すでに冬営の場所を見回すようになるためであった。 なぜならその地域は、当面の物資を供給するものであって永続的なものではなく、樹木や葡萄畑、そして植えられたすべてのものは、生活に不可欠な収穫というよりは、楽しむための果実に満ちていたからである。
haec per exploratores relata Fabio.
これらのことが偵察兵によってファビウスに報告された。
§22.15.3cum satis sciret per easdem angustias, quibus intraverat Falernum agrum, §22.15.4rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Vulturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit;
ハニバルが、ファレルヌス領に進入したときと同じ狭隘路を通って戻るであろうことを十分に知っていたので、ファビウスはカッリクラ山とカシリヌムを適度な守備隊で占拠した。 この都市はウルトゥルヌス川によって隔てられており、ファレルヌス領とカンプニア領を分けている。
ipse iugis isdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino.
彼自身は同じ尾根を通って軍を引き返させ、同盟国の騎兵四百騎とともにルキウス・ホスティリウス・マンキヌスを偵察のために派遣した。
§22.15.5qui ex turba iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas prospexit ac per occasionem etiam paucos occidit,
騎兵長官がしばしば激しく演説するのを聴いていた若者たちの群れの一人であったマンキヌスは、最初は安全な場所から敵を観察しようと、偵察兵のように前進したが、いたるところで村々に散らばっているヌミディア兵を見つけ、機会に乗じて数人を殺害したとき、忽ちのうちに戦闘に心が奪われ、独裁官の命令を忘れてしまった。
§22.15.6extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui, quantum tuto posset, progressum prius recipere sese iusserat, quam in conspectum hostium veniret.
独裁官は、安全に進める限りにおいて前進し、敵の視界に入る前に退却するよう彼に命じていたのである。
§22.15.7Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere.
ヌミディア人たちは次々と現れては逃げ、現れては逃げして、馬と人間を疲弊させながら、彼を彼らの陣営のすぐ近くまで誘い込んだ。
§22.15.8inde Carthalo penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus cum prius, quam ad coniectum teli veniret, avertisset hostis, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientis.
そこから、騎兵の最高指揮権を持っていたカルタロが、馬を急歩させて突撃し、ローマ軍が投槍の射程に入る前に敵を敗走させると、逃げる彼らを一気に約五マイルにわたって追跡した。
§22.15.9Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium inpar.
マンキヌスは、敵が追跡をやめず、また逃げ切る希望もないことを見て取ると、部下を鼓舞して戦闘に戻ったが、戦力のあらゆる点において劣っていた。
§22.15.10itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur;
そのため、彼自身と選り抜きの騎兵たちは取り囲まれて殺された。
ceteri effuso cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.
他の者たちは一目散にまずカレスへ、そこからほとんど道なき小道を通って独裁官のもとへと逃げ帰った。
§22.15.11eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad firmandum praesidio saltur, qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminet maria, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in agrum Romanum posset.
たまたまその日、ミヌキウスがファビウスと合流していた。 彼は、カルタゴ兵がアッピア街道を通ってシヌエッサからローマ領内に侵入できないよう、タッラキナの上方で狭い喉口に狭まり海に臨んでいる峠を守備隊で固めるために派遣されていたのである。
§22.15.12coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt, qua Hannibal ducturus erat.
軍勢が合流すると、独裁官と騎兵長官は、ハニバルが軍を率いて通るであろう街道に陣営を移した。
duo inde milia hostes aberant.
敵はそこから二マイル離れていた。