§22.11.1ita rebus divinis peractis tum de bello deque re publica dictator rettulit, quibus quotve legionibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent.
このように神事が完了すると、そのとき独裁官は、父祖たちが勝利した敵に対していかなる軍団あるいは何個の軍団を率いて立ち向かうべきであると考えるかについて、戦争および国家に関することを諮った。
§22.11.2decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret faceretque, ut e re publica duceret.
執政官グナエウス・セルウィリウスから軍隊を受け取ること、さらに市民と同盟者の中から、適当と思われるだけの数の騎兵および歩兵を徴募すること、その他のすべての事柄については、国家の利益になると自ら判断するように執り行い、実行することが議決された。
§22.11.3Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum exercitum dixit.
ファビウスは、自分がセルウィリウスの軍隊に2つの軍団を追加するつもりであると言った。
iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit;
これらが騎兵長官を通じて徴募されると、彼は集結の日をティブルに布告した。
§22.11.4edictoque proposito, ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius,
そして、町や砦が防備されていない者たちは安全な場所に避難するように、また、ハニバルが通る予定であるその地域のすべての住民も耕作地から立ち退くようにという布告が出された。
§22.11.5qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituique cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit, qui consuli nuntiaret, ut sine lictoribus ad dictatorem veniret.
彼らはあらかじめ家屋を焼き、作物を台無しにして、敵にいかなる物資の余裕も与えないようにした。 彼自身はフラミニア街道を通って出発し、執政官とその軍隊を迎えに向かったが、オクリクルム付近のテヴェレ川のところで行軍の列と、騎兵を伴って自分の方へ進んでくる執政官を目にすると、使いを送って執政官に、リクトルを伴わずに独裁官のもとに来るようにと告げさせた。
§22.11.6qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt, naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse.
彼がその命令に従い、彼らの会見が、その権能を古さのゆえにすでにほとんど忘れていた市民や同盟者たちの間に、独裁権の絶大な威容を知らしめると、都から書状が届き、オスティアからヒスパニアの軍隊へ食糧を運んでいた貨物船が、コサの港付近でカルタゴの艦隊に拿捕されたということが知らされた。
§22.11.7itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus navibusque, quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent, completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari.
そのため直ちに、執政官はオスティアへ出発するよう命じられ、ローマ市またはオスティアにある船に兵士と水兵を乗り込ませて、敵の艦隊を追跡し、イタリアの海岸を防衛することになった。
§22.11.8magna vis hominum conscripta Romae erat;
ローマでは多数の人々が徴募された。
libertini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in verba iuraverant.
子供がおり、かつ兵役年齢に達している解放奴隷たちさえも、宣誓を行っていた。
§22.11.9ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis erant in navis inpositi, alii, ut urbi praesiderent, relicti.
この都の軍隊のうち、35歳未満の者たちは船に乗せられ、他の者たちは都を守備するために残された。