§22.10.1his senatus consultis perfectis L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de vere sacro censet:
これらの元老院決議が完了すると、最高神祇官ルキウス・コルネリウス・レントゥルスは、プラエトルが神官団に諮問した際、何よりもまず「聖なる春」について民衆に諮るべきであるとの意見を述べた。
§22.10.2iniussu populi voveri non posse.
民衆の承認なしには誓願され得ないからである。
rogatus in haec verba populus: “uelitis iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt, qui cis Alpis sunt, tum donum duit populus Romanus Quiritium, §22.10.3quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege quaeque profana erunt, Iovi fieri, ex qua die senatus populusque iusserit.
民衆は次のような言葉で問われた。 「あなた方は、これらがこのように執り行われることを望み、命じるか。 もし、クィリテースたるローマ民衆の国家が、これからの5年間にわたり――私がその無事を望むように――これらの戦争、すなわちローマ民衆がカルタゴ人との間に抱えている戦争、およびアルプスのこちら側にいるガリア人たちとの間に抱えているすべての戦争から守られたならば、そのときにはクィリテースたるローマ民衆は、豚、羊、山羊、牛の群れから春がもたらすであろうもの、かつ神聖なものでないものを、元老院と民衆が命じるその日から、ユピテルに捧げるものとする。
§22.10.4qui faciet, quando volet quaque lege volet, facito;
実行する者は、自らが望む時に、望む神法に従って実行せよ。
quo modo faxit, probe factum esto.
どのような方法で実行しようとも、それは正しく実行されたものとみなされる。
§22.10.5si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto.
もし、捧げられるべき動物が死んだなら、それは俗なるものとみなされ、罪とはならない。
si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto.
もし誰かが知らずに傷つけたり殺したりしても、咎めを負わない。
si quis clepsit, ne populo scelus esto neve cui cleptum erit.
もし誰かが盗みを行っても、民衆にとっても、それを盗まれた者にとっても、罪とはならない。
§22.10.6si atro die faxit insciens, probe factum esto.
もし不吉な日に知らずにこれを行っても、正しく行われたものとする。
si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto.
夜であろうと昼であろうと、奴隷が行おうと自由人が行おうと、正しく行われたものとする。
si antidea, quam senatus populusque iusserit fieri, faxitur, eo populus solutus liber esto. ”
もし元老院と民衆がこれを行うよう命じる以前に行われたならば、そのことに関して民衆は義務から解かれ、免責されるものとする。
§22.10.7eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis triginta tribus milibus trecentis triginta tribus triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus albis atque ceteris hostiis.
」同じ事柄のために、33万3333アスと3分の1アスの費用で大競技会が誓願され、さらにユピテルに300頭の雄牛、他の多くの神々にも白い雄牛やその他の生贄が誓願された。
§22.10.8votis rite nuncupatis supplicatio edicta;
誓願が厳かに唱えられると、感謝式が布告された。
supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantuln, sed agrestium etiam quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura.
都の群衆だけでなく、自らの何らかの境遇において国家の関心事にも関わりを持っていた田舎の人々もまた、妻や子供たちを伴って祈願に赴いた。
§22.10.9tum lectisternium per triduum habitum decemviris sacrorum curantibus.
その後、聖務十人委員会が取り仕切る中で、3日間にわたって神宴が執り行われた。
sex pulvinaria in conspectu fuerunt: Iovi ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Minervae, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Vulcano ac Vestae, sextum Mercurio et Cereri.
6つの神座が据えられた。 1つはユピテルとユノに、もう1つはネプトゥヌスとミネルウァに、3つ目はマールスとウェヌスに、4つ目はアポロとディアナに、5つ目はウルカヌスとウェスタに、6つ目はメルクリウスとケレスに。
tum aedes votae.
その後、神殿が誓願された。
§22.10.10Veneri Erucinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret, cuius maximum imperium in civitate esset;
エリクスのウェヌス神殿は、独裁官クィントゥス・ファビウス・マクシムスが誓願した。 というのも、運命の書において、国家の中で最大の指揮権を持つ者が誓願すべしと示されていたからである。
Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.
メンスの神殿は、プラエトルのティトゥス・オタキリウスが誓願した。