§21.59.1degressus Appennino retro ad Placentiam castra movit et ad decem milia progressus consedit.
アペニン山脈から下りると、彼は引き返してプラケンティアへと陣営を移動させ、約10マイル進んで陣を敷いた。
postero die duodecim milia peditum, quinque equitum adversus hostem ducit;
翌日、彼は歩兵1万2千、騎兵5千を敵に対して率いた。
§21.59.2nec Sempronius consul — iam enim redierat ab Roma — detrectavit certamen.
執政官センプローニウスも(というのも彼はすでにローマから帰還していたからだが)戦いを拒まなかった。
atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere;
そしてその日、二つの陣営の間には3マイルの距離があった。
§21.59.3postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum est.
翌日、双方の並々ならぬ気魄によって、一進一退の戦いが繰り広げられた。
primo concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent.
最初の衝突においてローマ側の形勢が非常に優勢であったため、戦列で勝利しただけでなく、敗走する敵を陣営内まで追撃し、さらにはその陣営をも攻撃するほどであった。
§21.59.4Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet.
ハンニバルは防壁と城門に少数の防御手を配置し、残りの者を陣営の中央に密集させて退かせ、彼らに注意を集中して出撃の合図を待つよう命じた。
§21.59.5iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit.
すでに一日のほぼ第9時であったが、ローマ側は兵士を無駄に疲弊させ、陣営を奪取する見込みがなくなった後、退却の合図を出した。
§21.59.6quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra laevaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit.
これをハンニバルが聞き知り、戦闘が緩み、陣営からの撤退が行われるのを見ると、直ちに騎兵を左右に敵に向けて繰り出し、自身は歩兵の精鋭とともに陣営の中央から出撃した。
§21.59.7pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset:
もし日がそれを長い時間引き延ばすことを許していたならば、これほど激しい、あるいは双方の壊滅的な打撃によって歴史に残るような戦いは、滅多になかったであろう。
§21.59.8nox accensum ingentibus animis proelium diremit.
夜が、大いなる闘志によって燃え上がった戦闘を中断させた。
itaque acrior concursus fuit quam caedes, et sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est.
したがって、衝突は殺戮よりも激しく、戦いがほぼ互角であったように、等しい損害のまま退却が行われた。
§21.59.9ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit;
いずれの側からも、歩兵600人、およびその半数の騎兵を超える者が斃れることはなかった。
sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti.
しかしローマ人にとっては、その数に比してより大きな損失であった。 なぜなら、騎士階級の者が数名、軍事トリブヌスが5名、同盟部隊の隊長が3名殺されたからである。
§21.59.10secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit.
この戦闘の後、ハンニバルはリグリア人のもとへ、センプローニウスはルカへと退いた。
venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.
リグリア人のもとへ赴くハンニバルに対して、待ち伏せによって捕らえられた二人のローマの財務官ガイウス・フルウィウスとルキウス・ルクレティウスが、二人の軍事トリブヌスおよびほぼ元老院議員の子弟である5名の騎士階級の者とともに、彼らとの平和と同盟がより確実なものになると彼が信じるように、引き渡された。