§21.60.1dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus §21.60.2cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumvectus Emporias adpulisset classem, exposito ibi exercitu §21.60.3orsus a Lacetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renovandis societatibus partim novis instituendis Romanae dicionis fecit.
イタリアでこれらのことが行われている間に、グナエウス・コルネリウス・スキピオは艦隊と軍隊を率いてヒスパニアへ派遣され、ローヌ川の河口から出発してピレネー山脈を回り込んで航行し、エンポリアエに艦隊を着岸させ、そこで軍隊を上陸させると、ラケタニ人から始めて、エブロ川に至るまでの全海岸地方を、一部は同盟を更新することによって、また一部は新たな同盟を結ぶことによって、ローマの支配下に置いた。
§21.60.4inde conciliata clementiae iustitiaeque fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit;
そこから、彼が博した慈悲深さと正義の評判は、沿岸の諸民族だけでなく、内陸や山岳地帯のより獰猛な部族に対しても効力を及ぼした。
nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum parta est, validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt.
彼らの間で平和が獲得されただけでなく、武器を共にする同盟までもが結ばれ、彼らから数個の強力な支援部隊のコホルスが徴募された。
§21.60.5Hannonis cis Hiberum provincia erat;
エブロ川のこちら側はハンノーの管区であった。
eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium.
ハンニバルがその地域の守備のために彼を残していたのである。
itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit.
それゆえ、すべてが敵に寝返る前に立ち向かうべきと考え、ハンノーは敵の目の前に陣営を設営すると、軍を戦列に引き出した。
§21.60.6nec Romano differendum certamen visum quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere.
ローマの将軍にとっても、戦いを引き延ばすべきではないと思われた。 というのも、彼は自分がハンノーおよびハスドルバルと戦わねばならないことを知っており、二人の敵を同時に相手にするよりも、一人ずつ個別に戦うことを望んだからである。
§21.60.7nec magni certaminis ea dimicatio fuit.
そしてその戦闘は、大きな苦戦を伴うものではなかった。
sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum;
敵6千人が殺され、陣営の守備兵とともに2千人が捕らえられた。
nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur.
というのも、陣営も攻略され、指揮官自身も数名の有力者とともに捕らえられ、さらに陣営に近い町キッシスも攻略されたからである。
§21.60.8ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica, ac vilium mancipiorum;
もっとも、町の戦利品は、未開人の家具調度や価値の低い奴隷など、取るに足りない価値の品々であった。
§21.60.9castra militem ditavere non eius modo exercitus, qui victus erat, sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.
だが、陣営は兵士たちを豊かにした。 それは敗北した軍隊のものだけでなく、ハンニバルとともにイタリアで戦っていた軍隊のものでもあった。 彼らは、進軍する者たちの重荷にならないよう、ほとんどすべての貴重品をピレネー山脈のこちら側に残していったからである。