§21.26.1qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, §21.26.2C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio iubent;
この突然の騒乱がローマに報告され、さらに元老院議員たちが、ガリアの戦争に加えてカルタゴの戦争までもが拡大したと知ると、彼らは、執政官によって新規の徴兵で動員された、ローマの1個軍団と同盟軍5000人を率いてマンリウスを援助するよう、法務官ガイウス・アティリウスに命じた。
qui sine ullo certamine — abscesserant enim metu hostes — Tannetum pervenit.
彼は何ら戦うこともなく――というのも、敵は恐怖から退却していたからである――タンネトゥムに到着した。
§21.26.3et P. Cornelius in locum eius quae missa cum praetore erat, scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Salluvium montis pervenit Massiliam et ad proxumum ostium Rhodani —
そしてプブリウス・コルネリウスは、法務官とともに派遣されたあの軍団の代わりに、新たな軍団を編成して市を出発し、60隻の軍船でエトルリアとリグリア人の沿岸を、引続きサッルウィイ族の山々の沿岸を進んで、マッシリア、およびローヌ川の最も近い河口へと到着した。
§21.26.4pluribus enim divisus amnis in mare decurrit — castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montis.
――というのも、その川はいくつかの流れに分かれて海へと流れ込んでいるからである――そこに陣営を設営したが、ハンニバルがすでにピレネー山脈を越えたとは、まだほとんど信じていなかった。
§21.26.5quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione marituma militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.
彼が今やローヌ川の渡河をも画策していると気づくと、どの場所で彼に立ち向かうべきか確信が持てず、兵士たちも船酔いからまだ十分に回復していなかったので、とりあえず300人の選抜された騎兵を、マッシリア人の案内人と同盟軍のガリア人たちを伴わせて、すべてを偵察し、安全な場所から敵を視察するためにあらかじめ送り出した。
§21.26.6Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae.
ハンニバルは、他の者たちを恐怖または金で懐柔したのち、すでに強力な部族であるウォルカエ族の領土に到着していた。
colunt autem circa utramque ripam Rhodani;
彼らはローヌ川の両岸の周辺に住んでいる。
sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant.
しかし、こちら側の岸でカルタゴ人を防ぎきることができるか不安に思い、川を防御壁とするために、ほとんどすべての身内の者や財産をローヌ川の向こうへと渡らせ、その川の向こう側の岸を武装して保持していた。
§21.26.7ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum, quos sedes suae tenuerant, simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque, simul et ipsi traici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant.
ハンニバルが贈り物によって、川の他の近隣住民や、自らの居住地にとどまっていたウォルカエ族の人々を、至る所から船を集めて建造するようにと誘い込んだ一方で、同時に彼ら自身も、軍勢が渡河し、これほど多くの人々の群れが押し寄せていることから自分たちの地域ができるだけ早く解放されることを望んでいた。
§21.26.8itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum;
そのため、近隣での日常的な使用のために手近に用意された船や丸木舟が膨大に集められた。
novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus,
そしてガリア人たちが最初に始めながら、一本一本の木をくり抜いて、新たな別の船を作った。
§21.26.9deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim, quibus se suaque transveherent, faciebant.
次いで兵士たち自身もまた、木材の豊富さと作業の容易さに誘われて、水に浮かび、荷物を載せることができさえすれば形などはどうでもよいと、自分たちと自分たちの持ち物を向こう岸へ運ぶための不格好な舟を急いで作った。