§21.26.1qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, §21.26.2C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio iubent; qui sine ullo certamine — abscesserant enim metu hostes — Tannetum pervenit.
当这起突然的叛乱传到罗马,而且元老院议员们得知在高卢战争之外又增加了迦太基战争时,他们命令法官盖乌斯·阿蒂利乌斯率领一个罗马军团和五千名由执政官新征募的同盟军前去援助曼利乌斯;他没有发生任何交战就到达了坦内图姆——因为敌人因恐惧而撤退了。
§21.26.3et P. Cornelius in locum eius quae missa cum praetore erat, scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Salluvium montis pervenit Massiliam et ad proxumum ostium Rhodani — §21.26.4pluribus enim divisus amnis in mare decurrit — castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montis.
而普布利乌斯·科尔内利乌斯,在征集了一个新的军团以代替同法官一起派去的那支军队之后,率领六十艘军舰从罗马出发,沿着伊特鲁里亚和利古里亚人的海岸航行,然后经过萨卢维人的山脉,抵达马赛以及罗讷河最近的河口—— 因为这条河分成几条支流流入大海——他在那里驻扎了营地,此时他几乎还不相信汉尼拔已经越过了比利牛斯山脉。
§21.26.5quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione marituma militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.
当他注意到汉尼拔也在策划渡过罗讷河时,因不确定应该在什么地方与他迎战,且士兵们还没有从晕船中完全恢复过来,他便在期间派遣了三百名精选的骑兵,由马赛的向导和高卢辅助军带领,去侦察一切并在安全的地方观察敌情。
§21.26.6Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae.
汉尼拔在通过武力威胁或金钱收买使其他部落归顺之后,已经抵达了沃尔卡埃人的领土,这是一个强悍的部族。
colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant.
他们居住在罗讷河的两岸;但他们不相信在河的这边能阻挡住迦太基人,为了将河流作为屏障,他们将几乎所有的家眷和财产都运送过了罗讷河,并用武力守卫着河的对岸。
§21.26.7ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum, quos sedes suae tenuerant, simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque, simul et ipsi traici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant.
汉尼拔一方面用礼物诱惑河流附近的其他居民以及那些留在自己家园里的沃尔卡埃人,从各地收集和建造船只;另一方面,他们自己也希望汉尼拔的军队尽快渡河,好让他们自己的地区尽早从如此庞大的人群重压之下解脱出来。
§21.26.8itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, §21.26.9deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim, quibus se suaque transveherent, faciebant.
因此,人们收集了大量的船只和为邻里日常使用而临时拼凑的独木舟;高卢人首先开始动手,用单棵树木凿出新的独木舟,随后,士兵们自己也受到木材充足和工作简便的吸引,急忙制造出粗糙的木槽,他们不在乎外形,只要能漂浮在水面上并装载物品就行,以便用来运送他们自己和他们的财产。