§21.14.1ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt.
これらを聴くために、徐々に取り囲んだ群衆によって民会が元老院と混じり合ったとき、突然、主だった者たちが退席し、返答が与えられる前に、公私のすべての金銀を広場に集めて、そのために急遽作られた火の中に投げ入れ、彼らの多くは自らも同じ場所に身を投げた。
cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, §21.14.2alius insuper tumultus ex arce auditur.
これによって恐怖と狼狽が都市全体に広がったとき、さらに、別の騒ぎが砦から聞こえた。
turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, §21.14.3non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur.
長い間揺さぶられていた塔が崩壊しており、その崩壊跡を通ってカルタゴの歩兵大隊が突撃を敢行し、敵の都市が通常の哨所や警備兵を失って無防備になっているという合図を将軍に送ったとき、このような好機に躊躇すべきではないと考えたハンニバルは、全軍で攻撃して一瞬にして都市を占領し、成人の男子はすべて殺害すべしという合図が下された。
quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est:
この命令は残虐なものであったが、しかしほぼ不可避であったことが、事態そのものによって証明された。
§21.14.4cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt?
というのも、妻や子供たちとともに閉じこもって自らの上で家々を焼き払った者たちや、あるいは武装して死ぬ時まで戦闘を終わらせようとしなかった者たちのうち、いったい誰を容赦することができただろうか。