§10.30.1et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio propraetore res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque
また、エトルリアでも同じ頃、前法務官グナエウス・フルウィウスによって、作戦は望み通りに遂行され、農地を荒廃させたことによる敵への多大な損害に加えて、実に見事な戦闘も行われた。
§10.30.2et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta.
そしてペルシア人とクルシウム人のうち三千人以上が殺され、二十近くの軍旗が奪われた。
§10.30.3Samnitium agmen, cum per Paelignum agrum fugeret, circumventum a Paelignis est;
サムニウム人の隊列は、パエリグニ人の土地を通って逃走していたところ、パエリグニ人によって包囲された。
ex milibus quinque ad mille caesi.
五千人のうち、およそ千人が殺された。
§10.30.4magna eius diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est etiam vero stanti;
センティヌムの地で戦われたあの日(その日)の評判は、真実のままであっても大きい。
§10.30.5sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum milia trecenta triginta, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere fuisse,
しかし、ある人々は信頼性を高めようとして誇張し、敵の軍勢には歩兵三十三万、騎兵四万六千、戦車一千台がいたと書いた。
§10.30.6scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse; et ut Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem consulibus exercitumque eius legionibus consulum adiciunt.
言うまでもなく、彼ら自身も戦闘に加わっていたウンブリア人とエトルリア人を伴ってのことであり、またローマ人の兵力をも増大させるために、彼らは前執政官ルキウス・ウォルムニウスを将軍として執政官たちに、また彼の軍勢を執政官たちの軍団に付け加えている。
§10.30.7in pluribus annalibus duorum ea consulum propria victoria est;
より多くの年代記においては、この勝利は二人の執政官だけのものである。
Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum montem conpulsum, non deterritus iniquitate loci, fundit fugatque.
一方ウォルムニウスは、その間サムニウムで軍事行動を行っており、ティフェルヌス山へと追い詰められたサムニウム人の軍勢を、場所の不利にひるむことなく、打ち破り、退散させた。
§10.30.8Q. Fabius, Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio, suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphavit.
クィントゥス・ファビウスは、デキウスの軍勢をエトルリアの守備隊として残し、自身の軍団を市へと率いて戻り、ガリア人、エトルリア人、およびサムニウム人に対して凱旋式を挙行した。
§10.30.9milites triumphantem secuti sunt.
兵士たちは凱旋する彼に従った。
celebrata inconditis militaribus carminibus non magis victoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est excitataque memoria parentis, aequata eventu publico privatoque filii laudibus.
即興の兵士の歌によって、クィントゥス・ファビウスの勝利に劣らず、プブリウス・デキウスの輝かしい死が讃えられ、また父親の記憶が呼び起こされ、公私の結果によって、息子の(受けた)賛辞と同等にされた。
§10.30.10data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tunicae, praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda.
戦利品から、兵士たちには一人あたり八十二アス(の銅貨)と、マントおよびチュニックが与えられたが、これらは当時の軍務の褒賞としては決して軽んじられるべきではないものであった。