§10.25.1concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum, et pro se quisque nomina dabant;
その後、ほぼすべての若者たちが執政官のもとに殺到し、各々が競って志願した。
tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi.
その将軍の下で従軍することをそれほどまでに切望したのである。
§10.25.2qua circumfusus turba “quattuor milia” inquit “peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est;
この群衆に囲まれて彼は言った。 「歩兵四千と騎兵六百だけを徴募するつもりだ。
hodierno et crastino die qui nomina dederitis, mecum ducam.
今日と明日、名前を登録した者たちを私は連れて行く。
§10.25.3maiori mihi curae est, ut omnes locupletes reducam, quam ut multis rem geram militibus.
私にとっては、多くの兵で戦うことよりも、全員を富ませて連れ帰ることの方が大きな関心事である。
” profectus apto exercitu
」彼は適当な規模の軍を率いて出発した。
§10.25.4et eo plus fiduciae ac spei gerente, quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit.
その軍は、大人数を求められなかったことから、それだけ多くの信頼と希望を抱いており、敵が遠からぬところにいるアハルナの町へ、法務官アッピウスの陣営に向けて進んだ。
§10.25.5paucis citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt;
数マイル手前で、護衛を伴った薪拾いの兵たちが彼に出会った。
qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt, quod eum sibi imperatorem misissent.
彼らはリクトルたちが先導するのを目にし、ファビウスが執政官として来たことを知ると、歓喜に満て活気立ち、神々とローマ民衆に感謝を捧げた。 彼を自分たちの将軍として派遣してくれたからである。
§10.25.6circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius, quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire “ain tandem?”
彼らが群がり集まって執政官に挨拶すると、ファビウスはどこへ行くのかと尋ねた。 彼らが薪拾いに行くと答えると、「本当にかね?
§10.25.7inquit; “num castra vallata non habetis?” ad hoc cum subclamatum esset, duplici quidem vallo et fossa, et tamen in ingenti metu esse, “habetis igitur” inquit “adfatim lignorum: redite et vellite vallum.
」と彼は言い、「お前たちは防壁をめぐらせた陣営を持っていないのか。 」これに対し、二重の防壁と濠を持っているが、それでも大きな恐怖のうちにあると口々に叫ばれると、「それなら」と彼は言った。 「お前たちには薪が十分にある。 戻って防壁を引っこ抜くがよい。
” redeunt in castra terroremque ibi vellentes vallum §10.25.8et iis, qui in castris remanserant, militibus et ipsi Appio fecerunt;
」彼らは陣営に戻り、そこで防壁を引き抜きながら、恐怖を陣営に残っていた兵士たちとアッピウス自身に与えた。
§10.25.9tum pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere iussu.
その時、誰もが口々に、自分たちは執政官クィントゥス・ファビウスの命令で行っているのだと他の者たちに言った。
postero inde die castra mota, et Appius praetor Romam dimissus.
その翌日、陣営は移動され、法務官アッピウスはローマへ帰された。
§10.25.10inde nusquam stativa Romanis fuere.
それ以後、ローマ軍が常駐陣営(スタティウァ)を置くことはどこにもなかった。
negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse.
彼は軍が一所にとどまるのは有益ではないと言い、行軍と場所の移動によって軍はより機動的になり、より健康的になると主張した。
fiebant autem itinera, quanta fieri sinebat hiems hauddum exacta.
そして、まだ終わらぬ冬が許す限りの行軍が行われた。
§10.25.11vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit,
その後、春の初めに、かつてカマルスと呼ばれていたクルシウムに第二軍団を残し、ルキウス・スキピオを前法務官として陣営の守備に任命すると、彼自身は戦争についての協議のためにローマに帰還した。
§10.25.12sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat, quam quantum esse famae crediderat, sive senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt.
自発的に戻ったのか(目の前にある戦争が、噂で信じていたよりも大規模であったため)、それとも元老院決議によって召喚されたのか、双方の説を支持する著者たちがいる。
§10.25.13ab Ap. Claudio praetore retractum quidam videri volunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum nec exercitum unum adversus quattuor populos;
彼が法務官アッピウス・クラウディウスによって連れ戻されたように見せようとする人々もいる。 アッピウスは、書簡で絶えず行っていたように、元老院と民衆の前でエトルリアの戦争の恐怖を誇張し、四つの民族に対して一人の将軍と一つの軍隊では足りないと言っていたからである。
§10.25.14periculum esse, sive iuncti unum premant sive diversi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit.
彼らが連合して一つを圧迫するにせよ、あるいは分散して戦争を行うにせよ、一人の将軍では同時にすべてに対処することはできないという危険がある、と。
§10.25.15duas se ibi legiones Romanas reliquisse, et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio venisse.
自分はそこに二つのローマ軍団を残してきたが、ファビウスと共に来たのは五千に満たない歩兵と騎兵である。
sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Volumnio Samnium provinciam dari;
自分としては、執政官プブリウス・デキウスができるだけ早くエトルリアの同僚のもとへ出発し、ルキウス・ウォルムニウスにサムニウムの任務地が与えられるのが好ましいと思う、と。
§10.25.16si consul malit in suam provinciam ire, Volumnium in Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci.
もし執政官が自分の任務地へ行くことを望むなら、ウォルムニウスが正規の執政官軍を率いてエトルリアの執政官のもとへ出発すべきである、と。
§10.25.17cum magnam partem moveret oratio praetoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio servarentur, donec vel ipse, si per commodum rei publicae posset, Romam venisset vel aliquem ex legatis misisset,
法務官の演説が多くの人々を動かす中、プブリウス・デキウスは、クィントゥス・ファビウス自身が、国家の利益にかなう形で可能であれば、ローマに来るか、あるいは使節の一人を派遣するまでは、すべての決定を白紙のままファビウスのために留保しておくべきだと提案したと伝えられている。
§10.25.18a quo disceret senatus, quantum in Etruria belli esset quantisque administrandum copiis et quot per duces esset.
その者から、エトルリアの戦争がどの程度の規模のものであり、どれほどの軍隊と、何人の将軍によって遂行されるべきかを元老院が知るために、である。