§1.54.1inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent. §1.54.2ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. §1.54.3ibi cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. §1.54.4Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset. §1.54.5itaque postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vellet, quandoquidem, ut omnia unus publice Gabiis posset, ei dii dedissent. §1.54.6huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequenti nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. §1.54.7interrogando expectandoque responsum nuntius fessus, ut re inperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque viderit, refert: seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum vocem emisisse. §1.54.8sexto ubi, quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit. §1.54.9multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. patuit quibusdam volentibus fuga, alii in exilium acti sunt absentiumque bona iuxta atque interemptorum divisui fuere. §1.54.10largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.
そこから、彼は国家の会議に招かれるようになった。その会議で、彼は他の事柄については、それらをよりよく知っているガビィの長老たちに同意すると言いながらも、自らは繰り返し戦争を主張し、その件に関して自分には特別な見識があると自負した。それは、彼が両方の民族の戦力を熟知しており、市民にとって王の傲慢さが実に忌むべきものであって、その子供たちでさえ耐えられなかったことを知っていたからであった。このようにして、彼がガビィの有力者たちを徐々に反乱へと扇動する一方で、自らは最も勇敢な若者たちとともに略奪や遠征に赴き、彼のすべての言動が欺くために仕組まれていたため、根拠のない信頼がますます高まり、ついに彼は戦争の指導者に選ばれた。そこで、民衆が何が行われているかを知らないまま、ローマとガビィの間で小規模な戦闘が行われ、それらの戦闘では大抵ガビィ側が優勢であったため、ガビィの身分の高い者も低い者も競って、セクストゥス・タルクィニウスを神々の贈り物として自分たちに遣わされた指導者であると信じるようになった。実際、兵士たちの間では、危険と労苦を同じように引き受け、戦利品を惜しみなく分け与えることによって、彼は非常に大きな愛着を持たれたため、父タルクィニウスがローマで持っていた権勢も、息子がガビィで持っていた権勢より大きくはなかったほどであった。こうして、あらゆる試みを行うのに十分な力が蓄えられたと見ると、彼は自分の部下の一人をローマの父親のもとに派遣し、神々が彼にガビィの公的なすべての権力を一人で握ることを許してくださった今、一体自分に何をすることを望んでいるのかを尋ねさせた。この使者に対しては、おそらく彼の忠誠心が疑わしく思われたためか、言葉による返答は何も与えられなかった。王はまるで考え込んでいるかのように、邸宅の庭へと移り、息子の使者がその後に従った。そこで静かに歩き回りながら、彼は杖で最も高く伸びたポピーの頭を叩き落としたと言われている。質問し、返答を待つことに疲れ果てた使者は、用件が未解決のまま、ガビィへと戻った。彼は自分が言ったことと見たことを報告した。すなわち、怒りからか、憎しみからか、あるいは生まれつきの傲慢な性格からか、王は一言も発しなかったということである。セクストゥスにとって、父親が沈黙の暗示によって何を望み、何を命じているのかが明らかになると、彼は国家の有力者たちを、ある者は民衆の前で告発することによって、またある者は彼ら自身が招いた反感を利用して殺害した。多くの者が公然と殺され、告発の口実がそれほど説得力を持たないであろう一部の者は秘密裏に殺害された。逃亡を望む一部の者には逃亡の道が開かれ、他の者は追放され、不在の者の財産も殺害された者の財産と同様に分配された。そこから恩賞と略奪が始まり、私利私欲の甘美さによって公の災いに対する感覚が奪われ、ついに指導者も援助も失ったガビィの国家は、何の戦闘も交えることなく、ローマの王の手へと引き渡された。