§1.43.1ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum;
10万アスの青銅、またはそれ以上の財産評価額を持つ人々から、彼は80の百人隊を編成した。 40は年長者、40は年少者(の百人隊)である。
§1.43.2prima classis omnes appellati;
これらはすべて第一階級と呼ばれた。
seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris bella gererent.
年長者たちは都市の守備に当たるため、年少者たちは国外で戦争を行うためであった。
arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec, ut tegumenta corporis essent;
彼らに義務づけられた武具は、兜、丸盾、脛当て、胸当てであり、これらはすべて青銅製で、身体を保護するためのものであった。
§1.43.3tela in hostem hastaque et gladius.
敵に対する武器は、槍と剣であった。
additae huic classi duae fabrum centuriae, quae sine armis stipendia facerent;
この階級に、武器を持たずに軍役に就く2つの工兵百人隊が加えられた。
datum munus, ut machinas in bello ferrent.
彼らに課せられた任務は、戦争において兵器を運ぶことであった。
§1.43.4secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti conscriptae centuriae.
第二階級は、10万未満から7万5千アスの財産評価額に対して設けられ、これらの中から年長者と年少者で、20の百人隊が徴募された。
§1.43.5arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem.
義務づけられた武具は、丸盾の代わりに長盾であり、胸当てを除いて他はすべて同じであった。
tertiae classis quinquaginta milium censum esse voluit;
第三階級の財産評価額は5万アスとすることを彼は望んだ。
totidem centuriae et hae eodemque discrimine aetatium factae.
同数の百人隊が、やはり同じ年齢の区分によって編成された。
nec de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae.
武具についても何も変更されず、ただ脛当てだけが除かれた。
§1.43.6in quarta classe census quinque et viginti milium; totidem centuriae factae.
第四階級においては財産評価額は2万5千アスであり、同数の百人隊が編成された。
arma mutata, nihil praeter hastam et verutum datum.
武具は変更され、槍と投げ槍以外は何も与えられなかった。
§1.43.7quinta classis aucta; centuriae triginta factae.
第五階級は(人数が)増やされ、30の百人隊が編成された。
fundas lapidesque missiles hi secum gerebant.
彼らは投石器と投射用の石を携行した。
§1.43.8his accensi cornicines tubicinesque, in duas centurias distributi.
これらに、角笛手と喇叭手が加えられ、2つの百人隊に分割された。
undecim milibus haec classis censebatur.
この階級は1万1千アスと評価されていた。
hoc minor census reliquam multitudinem habuit; inde una centuria facta est immunis militia ita pedestri exercitu ornato distributoque equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias.
これより少ない財産評価額が残りの大衆を擁しており、そこから、兵役を免除された一つの百人隊が編成された。 このように歩兵軍が武装され編成されると、彼は国家の第一人者たちから12の騎兵百人隊を登録した。
§1.43.9sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem, quibus inauguratae erant, nominibus fecit.
さらに、ロムルスによって設立された3つの百人隊に加えて、それらが鳥占いによって奉献された時と同じ名称のもとに、別の6つの百人隊を組織した。
ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, viduae adtributae, quae bina milia aeris in annos singulos penderent.
馬を購入するために、公金から各1万アスの青銅が支給され、また、それらを養うために未亡人たちが割り当てられ、彼女らは毎年それぞれ2千アスの青銅を支払うこととされた。
haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera.
これらすべての負担は、貧民から富裕層へと転嫁された。
§1.43.10deinde est honos additus;
次いで、名誉が付け加えられた。
non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure promisce omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset.
というのも、ロムルスから伝承され、他の王たちが維持してきたように、すべての人に無差別に、同じ影響力と同じ権利をもって一人一票の投票権が与えられたのではなく、誰も投票権から排除されているようには見えない一方で、すべての決定権が国家の有力者たちの手にあるように、等級が設けられたからである。
equites enim vocabantur primi;
実際、まず最初に騎兵たちが呼び出された。
§1.43.11octoginta inde primae classis centuriae;
次いで、第一階級の80の百人隊が呼び出された。
ibi si variaret, quod raro incidebat, ut secundae classis vocarentur;
そこで意見が分かれた場合――それはめったに起こらなかったが――第二階級の百人隊が呼び出された。
nec fere umquam infra ita descenderunt, ut ad infimos pervenirent.
そして、最下層にまで達するほど下に下ることは、ほとんど一度もなかった。
§1.43.12nec mirari oportet hunc ordinem, qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Servio Tullio summam non convenire.
また、35の選挙区が満たされた後にその数を倍にし、年少者と年長者の百人隊とした、現在あるこの秩序が、セルウィウス・トゥッリウスによって制定された総数と一致しないからといって、驚くには及ばない。
§1.43.13quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, qui habitabantur, partes eas tribus appellavit, ut ego arbitror, ab tributo;
というのも、市街が地域と居住されている丘によって4つに分割された際、彼はこれらの部分を、私の考えるところでは、貢納金に由来して「トリブス」と呼んだからである。
nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est;
なぜなら、それについても、財産評価額に応じて公平に納める方法が、同じ彼によって開始されたからである。
neque eae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.
そして、それらのトリブスは、百人隊の分配や数には何ら関係がなかった。