§1.37.1hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem ardentem in flumen conicerent: ventoque iuvante accensa ligna et pleraque, in ratibus, inpacta sublicis cum haererent, pontem incendunt. §1.37.2ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis et fusis eadem fugam inpediit; multique mortales, cum hostem effugissent, in flumine ipso periere; quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene, quam nuntiari posset, insignem victoriam fecere. §1.37.3eo proelio praecipua equitum gloria fuit: utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. §1.37.4montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. §1.37.5Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium — id votum Vulcano erat — ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere; §1.37.6et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite iterumque ibi fusi perditis iam prope rebus pacem petiere.
このように兵力の一部が増強された状態で、再びサビニ人との戦闘が交えられた。しかし、ローマ軍が力において増強されただけでなく、密かに計略も加えられた。すなわち、アニオ川の岸に置かれていた大量の薪に火をつけて川に投げ込ませるために人々が派遣されたのである。そして風の助けもあって、火のついた薪(その大部分は筏に載せられていた)が橋脚に衝突して引っかかると、橋を焼き払った。このこともまた、戦闘においてサビニ人に恐怖をもたらし、敗走する彼らの退路を阻んだ。そして多くの人々が、敵からは逃れたものの、川そのものの中で命を落とした。テベレ川を漂い、都の近くでそれと知られた彼らの武具は、勝利の知らせが届くよりもほぼ先に、この輝かしい勝利を知らせることとなった。その戦闘において、騎兵の栄誉はとりわけ際立っていた。両翼に配置されていた彼らは、自軍の歩兵の中央戦列がすでに押し戻されていたとき、側面から突撃し、退却する者たちに激しく迫っていたサビニ人の軍団を阻止しただけでなく、たちまち敗走させたと言われている。サビニ人たちは散り散りになって山を目指して逃げたが、そこに到達できたのはわずかであった。大部分は、前に述べたように、騎兵によって川へと追い詰められた。タルクィニウスは、恐怖に陥った敵を追撃すべきだと考え、戦利品と捕虜をローマに送った後、敵の戦利品を(これはウルカヌス神への誓願であった)巨大な山に積み上げて火を放ち、さらにサビニ人の領土へと軍を進めた。そして、戦況は悪く、これ以上うまく戦える見込みもなかったが、状況が善後策を講じる時間的余裕を与えなかったため、サビニ人は急遽招集された兵力をもって再び立ち向かったものの、そこでもまた敗退し、すでに事態がほぼ破滅に瀕したため、和平を求めた。